Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Malachie 1.9     

Malachie 1.9
Vulgate


1 onus verbi Domini ad Israhel in manu MalachiEsaïe 13.1 Habakuk 1.1 Zacharie 9.1 Aggée 1.1 Aggée 2.1
2 dilexi vos dicit Dominus et dixistis in quo dilexisti nos nonne frater erat Esau Iacob dicit Dominus et dilexi IacobJérémie 31.3 Esaïe 41.8-41.9 Deutéronome 10.15 Romains 11.28-11.29 Malachie 3.13-3.14
3 Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius in dracones desertiJérémie 49.16-49.18 Ezéchiel 35.3-35.4 Joël 3.19 Deutéronome 21.15-21.16 Ezéchiel 25.13-25.14
4 quod si dixerit Idumea destructi sumus sed revertentes aedificabimus quae deserta sunt haec dicit Dominus exercituum isti aedificabunt et ego destruam et vocabuntur Termini impietatis et Populus cui iratus est Dominus usque in aeternumEzéchiel 35.9 Ezéchiel 25.14 Esaïe 9.9-9.10 Matthieu 12.30 Esaïe 63.1-63.6
5 et oculi vestri videbunt et vos dicetis magnificetur Dominus super terminum IsrahelPsaumes 83.17-83.18 Luc 10.23-10.24 Deutéronome 11.7 Ezéchiel 39.21-39.22 Ezéchiel 38.23
6 filius honorat patrem et servus dominum suum si ergo pater ego sum ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor meus dicit Dominus exercituum ad vos o sacerdotes qui despicitis nomen meum et dixistis in quo despeximus nomen tuumLuc 6.46 Exode 20.12 Esaïe 1.2 Proverbes 30.11 1 Pierre 1.17
7 offertis super altare meum panem pollutum et dicitis in quo polluimus te in eo quod dicitis mensa Domini despecta estMalachie 1.12 1 Corinthiens 10.21 1 Corinthiens 11.27-11.32 1 Samuel 2.15-2.17 1 Corinthiens 11.21-11.22
8 si offeratis caecum ad immolandum nonne malum est et si offeratis claudum et languidum nonne malum est offer illud duci tuo si placuerit ei aut si susceperit faciem tuam dicit Dominus exercituumDeutéronome 15.21 Osée 8.13 Malachie 1.13-1.14 Job 42.8 Jérémie 14.10
9 et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri de manu enim vestra factum est hoc si quo modo suscipiat facies vestras dicit Dominus exercituumJérémie 27.18 2 Chroniques 30.27 Lamentations 2.19 Actes 19.15-19.16 Jérémie 26.19
10 quis est in vobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito non est mihi voluntas in vobis dicit Dominus exercituum et munus non suscipiam de manu vestraJérémie 6.20 Jérémie 14.12 Esaïe 1.11-1.15 1 Pierre 5.2 Jérémie 8.10
11 ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituumEsaïe 66.19-66.20 Matthieu 28.19 Esaïe 54.5 Esaïe 45.6 Psaumes 50.1
12 et vos polluistis illud in eo quod dicitis mensa Domini contaminata est et quod superponitur contemptibile est cum igni qui illud devoratMalachie 2.8 Malachie 1.6-1.8 2 Samuel 12.14 Ezéchiel 36.21-36.23 Romains 2.24
13 et dixistis ecce de labore et exsuflastis illud dicit Dominus exercituum et intulistis de rapinis claudum et languidum et intulistis munus numquid suscipiam illud de manu vestra dicit DominusMichée 6.3 Zacharie 7.5-7.6 Malachie 1.7-1.8 Jérémie 7.21-7.24 Marc 14.4-14.5
14 maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino quia rex magnus ego dicit Dominus exercituum et nomen meum horribile in gentibusZacharie 14.9 1 Timothée 6.15 Psaumes 47.2 Psaumes 76.12 Apocalypse 21.8

Cette Bible est dans le domaine public.