Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Zacharie 11.1     

Zacharie 11.1
Vulgate


1 aperi Libane portas tuas et comedat ignis cedros tuasJérémie 22.6-22.7 Jérémie 22.23 Luc 21.23-21.24 Aggée 1.8 Habakuk 2.17
2 ulula abies quia cecidit cedrus quoniam magnifici vastati sunt ululate quercus Basan quoniam succisus est saltus munitusEsaïe 32.15-32.19 Esaïe 10.33-10.34 Ezéchiel 31.2-31.3 Amos 6.1 Ezéchiel 31.17
3 vox ululatus pastorum quia vastata est magnificentia eorum vox rugitus leonum quoniam vastata est superbia IordanisJérémie 50.44 Jérémie 25.34-25.36 Ezéchiel 24.21-24.25 Amos 8.8 Jacques 5.1-5.6
4 haec dicit Dominus Deus meus pasce pecora occisionisZacharie 11.7 Jean 20.17 Esaïe 49.4-49.5 Jean 21.15-21.17 Michée 5.4
5 quae qui possederant occidebant et non dolebant et vendebant ea dicentes benedictus Dominus divites facti sumus et pastores eorum non parcebant eisJérémie 50.7 Osée 12.8 2 Pierre 2.3 Michée 3.1-3.3 Michée 3.9-3.12
6 et ego non parcam ultra super habitantes terram dicit Dominus ecce ego tradam homines unumquemque in manu proximi sui et in manu regis sui et concident terram et non eruam de manu eorumJérémie 13.14 Esaïe 9.19-9.21 Matthieu 22.7 Michée 5.8 Hébreux 10.26-10.31
7 et pascam pecus occisionis propter hoc o pauperes gregis et adsumpsi mihi duas virgas unam vocavi Decorem et alteram vocavi Funiculos et pavi gregemZacharie 11.4 Zacharie 11.14 Esaïe 11.4 Sophonie 3.12 Esaïe 61.1
8 et succidi tres pastores in mense uno et contracta est anima mea in eis siquidem anima eorum variavit in meEsaïe 49.7 Osée 5.7 Jean 7.7 Matthieu 23.34-23.36 Jérémie 14.21
9 et dixi non pascam vos quod moritur moriatur et quod succiditur succidatur et reliqui vorent unusquisque carnem proximi suiJérémie 43.11 Actes 13.46-13.47 Matthieu 21.19 Matthieu 23.38-23.39 Matthieu 21.43
10 et tuli virgam meam quae vocabatur Decus et abscidi eam ut irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus populisZacharie 11.7 Jérémie 14.21 Psaumes 89.39 1 Samuel 2.30 Psaumes 50.2
11 et in irritum deductum est in die illa et cognoverunt sic pauperes gregis qui custodiunt mihi quia verbum Domini estSophonie 3.12 Jacques 2.5-2.6 Jacques 5.1-5.6 Luc 19.48 Actes 1.21-1.22
12 et dixi ad eos si bonum est in oculis vestris adferte mercedem meam et si non quiescite et adpenderunt mercedem meam triginta argenteosMatthieu 26.15 Exode 21.32 Genèse 37.28 Marc 14.10-14.11 Luc 22.3-22.6
13 et dixit Dominus ad me proice illud ad statuarium decorum pretium quod adpretiatus sum ab eis et tuli triginta argenteos et proieci illos in domo Domini ad statuariumActes 1.18-1.19 Matthieu 27.3-27.10 Actes 4.11 Esaïe 54.7-54.10 Matthieu 27.12
14 et praecidi virgam meam secundam quae appellabatur Funiculus ut dissolverem germanitatem inter Iudam et inter IsrahelEsaïe 9.21 Esaïe 11.13 Matthieu 24.10 Zacharie 11.9 Jacques 4.1-4.3
15 et dixit Dominus ad me adhuc sume tibi vasa pastoris stultiEsaïe 6.10-6.12 Luc 11.40 Matthieu 15.14 Lamentations 2.14 Matthieu 23.17
16 quia ecce ego suscitabo pastorem in terra qui derelicta non visitabit dispersum non quaeret et contritum non sanabit et id quod stat non enutriet et carnes pinguium comedet et ungulas eorum dissolvetJérémie 23.2 Ezéchiel 34.2-34.6 1 Samuel 17.34-17.35 Jérémie 23.22 Ezéchiel 34.21
17 o pastor et idolum derelinquens gregem gladius super brachium eius et super oculum dextrum eius brachium eius ariditate siccabitur et oculus dexter eius tenebrescens obscurabiturJérémie 23.1 Jérémie 23.32 Ezéchiel 13.3 Ezéchiel 34.2 Jérémie 50.35-50.37

Cette Bible est dans le domaine public.