Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Amos 1     

Amos 1
Vulgate


1 verba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecuae quae vidit super Israhel in diebus Oziae regis Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel ante duos annos terraemotus Amos 7.14 Zacharie 14.5 2 Samuel 14.2 Jérémie 6.1 Osée 1.1
2 et dixit Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et luxerunt speciosa pastorum et exsiccatus est vertex Carmeli Joël 3.16 Jérémie 25.30 Amos 9.3 Jérémie 12.4 Esaïe 42.13
3 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Damasci et super quattuor non convertam eum eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad Esaïe 8.4 Amos 1.9 Amos 2.6 Amos 2.4 Amos 1.6
4 et mittam ignem in domum Azahel et devorabit domos Benadad Jérémie 49.27 2 Rois 8.7-8.15 Jérémie 17.27 2 Rois 13.3 2 Rois 13.25
5 et conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de campo Idoli et tenentem sceptrum de domo Voluptatis et transferetur populus Syriae Cyrenen dicit Dominus 2 Rois 16.9 Amos 9.7 Jérémie 51.30 Lamentations 2.9 Esaïe 43.14
6 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Gazae et super quattuor non convertam eum eo quod transtulerit captivitatem perfectam ut concluderet eam in Idumea 2 Chroniques 28.18 Abdias 1.11 Amos 1.9 Amos 1.11 1 Samuel 6.17
7 et mittam ignem in murum Gazae et devorabit aedes eius Jérémie 47.1 2 Rois 18.8 2 Chroniques 26.6 Psaumes 75.7-75.8 Jérémie 25.18-25.20
8 et disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone et convertam manum meam super Accaron et peribunt reliqui Philisthinorum dicit Dominus Deus Ezéchiel 25.16 Esaïe 14.29-14.31 Jérémie 47.4-47.5 Sophonie 2.4-2.7 Esaïe 20.1
9 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri et super quattuor non convertam eum eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumea et non sint recordati foederis fratrum 1 Rois 9.11-9.14 Esaïe 23.1-23.18 Joël 3.4-3.8 Zacharie 9.2-9.4 2 Chroniques 2.8-2.16
10 et emittam ignem in murum Tyri et devorabit aedes eius Zacharie 9.4 Amos 1.4 Ezéchiel 26.12 Amos 1.7
11 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Edom et super quattuor non convertam eum eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem 2 Chroniques 28.17 Nombres 20.14-20.21 Jérémie 49.7-49.22 Ezéchiel 25.12-25.14 Malachie 1.4
12 mittam ignem in Theman et devorabit aedes Bosrae Jérémie 49.20 Abdias 1.9-1.10 Jérémie 49.7 Jérémie 49.13 Jérémie 49.22
13 haec dicit Dominus super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quattuor non convertam eum eo quod dissecuerit praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum Ezéchiel 25.2-25.7 Osée 13.16 Jérémie 49.1-49.6 Sophonie 2.8-2.9 Esaïe 5.8
14 et succendam ignem in muro Rabbae et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die commotionis Amos 2.2 Jérémie 49.2 Deutéronome 3.11 2 Samuel 12.26 Esaïe 30.30
15 et ibit Melchom in captivitatem ipse et principes eius simul dicit Dominus Jérémie 49.3

Cette Bible est dans le domaine public.