Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Osée 9.10     

Osée 9.10
Vulgate


1 noli laetari Israhel noli exultare sicut populi quia fornicatus es a Deo tuo dilexisti mercedem super omnes areas triticiOsée 10.5 Osée 4.12 Jérémie 44.17 Amos 8.10 Amos 3.2
2 area et torcular non pascet eos et vinum mentietur eisOsée 2.9 Joël 1.9-1.13 Esaïe 24.7-24.12 Osée 2.12 Aggée 2.16
3 non habitabunt in terra Domini reversus est Ephraim Aegyptum et in Assyriis pollutum comeditEzéchiel 4.13 Osée 8.13 Lévitique 25.23 Jérémie 2.7 Osée 7.11
4 non libabunt Domino vinum et non placebunt ei sacrificia eorum quasi panis lugentium omnes qui comedunt eum contaminabuntur quia panis eorum animae ipsorum non intrabit in domum DominiOsée 8.13 Jérémie 6.20 Deutéronome 26.14 Osée 3.4 Ezéchiel 24.17
5 quid facietis in die sollemni in die festivitatis DominiEsaïe 10.3 Jérémie 5.31 Osée 2.11 Joël 1.13
6 ecce enim profecti sunt a vastitate Aegyptus congregavit eos Memphis sepeliet eos desiderabile argenti eorum urtica hereditabit lappa in tabernaculis eorumOsée 10.8 Esaïe 5.6 Esaïe 7.23 Osée 7.16 Osée 9.3
7 venerunt dies visitationis venerunt dies retributionis scitote Israhel stultum prophetam insanum virum spiritalem propter multitudinem iniquitatis tuae et multitudo amentiaeMichée 7.4 Ezéchiel 14.9-14.10 Jérémie 10.15 Esaïe 10.3 Lamentations 2.14
8 speculator Ephraim cum Deo meo propheta laqueus ruinae super omnes vias eius insania in domo Dei eiusEzéchiel 3.17 Osée 5.1 Esaïe 62.6 2 Rois 3.15-3.20 Hébreux 13.17
9 profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorumOsée 10.9 Osée 8.13 Juges 19.16-20.21 Esaïe 31.6 Esaïe 24.5
10 quasi uvas in deserto inveni Israhel quasi prima poma ficulneae in cacumine eius vidi patres eorum ipsi autem intraverunt ad Beelphegor et abalienati sunt in confusione et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexeruntJérémie 11.13 Osée 4.14 Nombres 25.1-25.18 Jérémie 2.2-2.3 Osée 2.15
11 Ephraim quasi avis avolavit gloria eorum a partu et ab utero et a conceptuOsée 9.14 Deutéronome 28.18 Osée 4.7 Osée 10.5 Job 18.5
12 quod si et enutrierint filios suos absque liberis eos faciam in hominibus sed et vae eis cum recessero ab eisOsée 7.13 Deutéronome 31.17 1 Samuel 28.15-28.16 Osée 9.16 Deutéronome 32.25
13 Ephraim ut vidi Tyrus erat fundata in pulchritudine et Ephraim educit ad interfectorem filios suosEzéchiel 26.1-26.21 Ezéchiel 27.3 Osée 10.14 Osée 13.8 2 Rois 15.16
14 da eis Domine quid dabis eis da eis vulvam sine liberis et ubera arentiaLuc 23.29 Osée 9.16 Osée 9.13 Marc 13.17 1 Corinthiens 7.26
15 omnes nequitiae eorum in Galgal quia ibi exosos habui eos propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos non addam ut diligam eos omnes principes eorum recedentesOsée 4.15 Esaïe 1.23 Osée 12.11 Osée 5.1-5.2 Psaumes 78.60
16 percussus est Ephraim radix eorum exsiccata est fructum nequaquam facient quod si et genuerint interficiam amantissima uteri eorumOsée 9.11-9.13 Ezéchiel 24.21 Malachie 4.1 Esaïe 5.24 Osée 5.11
17 abiciet eos Deus meus quia non audierunt eum et erunt vagi in nationibusDeutéronome 28.64-28.65 Osée 7.13 Zacharie 7.11-7.14 Amos 8.2 1 Rois 14.15-14.16

Cette Bible est dans le domaine public.