Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 41.9     

Jérémie 41.9
Vulgate


1 et factum est in mense septimo venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et comederunt ibi panes simul in Masphat
Jérémie 40.8 Psaumes 41.9 Jérémie 40.6 Daniel 11.26-11.27 Proverbes 26.23-26.26
2 surrexit autem Ismahel filius Nathaniae et decem viri qui erant cum eo et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio et interfecerunt eum quem praefecerat rex Babylonis terrae
2 Rois 25.25 Jérémie 40.5 2 Samuel 3.27 Jérémie 40.7 Psaumes 109.5
3 omnes quoque Iudaeos qui erant cum Godolia in Masphat et Chaldeos qui repperti sunt ibi et viros bellatores percussit Ismahel
2 Rois 25.25 Jérémie 41.11-41.12 Lamentations 1.2 Ecclésiaste 9.18
4 secundo autem die postquam occiderat Godoliam nullo adhuc sciente
1 Samuel 27.11 Psaumes 52.1-52.2
5 venerunt viri de Sychem et de Silo et de Samaria octoginta viri rasi barbam et scissis vestibus et squalentes munera et tus habebant in manu ut offerrent in domo Domini
Josué 18.1 1 Rois 16.24 Deutéronome 14.1 2 Rois 25.9 Juges 9.1
6 egressus ergo Ismahel filius Nathaniae in occursum eorum de Masphat incedens et plorans ibat cum autem occurrisset eis dixit ad eos venite ad Godoliam filium Ahicam
2 Samuel 3.16 Jérémie 50.4 Proverbes 26.23-26.26 2 Samuel 1.2-1.16
7 qui cum venissent ad medium civitatis interfecit eos Ismahel filius Nathaniae circa medium laci ipse et viri qui erant cum eo
Ezéchiel 22.27 Esaïe 59.7 Psaumes 55.23 2 Rois 15.25 Romains 3.15
8 decem autem viri repperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismahel noli occidere nos quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei et olei et mellis et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis
Proverbes 13.8 Job 2.4 Psaumes 49.6-49.8 Esaïe 45.3 Matthieu 6.25
9 lacus autem in quem proiecerat Ismahel omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israhel ipsum replevit Ismahel filius Nathaniae occisis
Juges 6.2 2 Samuel 17.9 Hébreux 11.38 1 Rois 15.17-15.22 1 Samuel 13.6
10 et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militiae Godoliae filio Ahicam et cepit eos Ismahel filius Nathaniae et abiit ut transiret ad filios Ammon
Jérémie 40.14 Jérémie 40.7 Jérémie 40.11-40.12 Néhémie 2.19 Néhémie 2.10
11 audivit autem Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo omne malum quod fecerat Ismahel filius Nathaniae
Jérémie 40.13-40.16 Jérémie 40.7-40.8 Jérémie 41.7 Jérémie 42.3 Jérémie 41.2-41.3
12 et adsumptis universis viris profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathaniae et invenerunt eum ad aquas Multas quae sunt in Gabaon
2 Samuel 2.13 Genèse 14.14-14.16 1 Samuel 30.1-30.8 1 Samuel 30.18-30.20
13 cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel Iohanan filium Caree et universos principes bellatorum qui erant cum eo laetati sunt
14 et reversus est omnis populus quem ceperat Ismahel in Masphat reversusque abiit ad Iohanan filium Caree
15 Ismahel autem filius Nathaniae fugit cum octo viris a facie Iohanan et abiit ad filios Ammon
Job 21.30 Proverbes 28.17 1 Samuel 30.17 1 Rois 20.20 Jérémie 41.2
16 tulit ergo Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismahel filio Nathaniae de Masphat postquam percussit Godoliam filium Ahicam fortes viros ad proelium et mulieres et pueros et eunuchos quos reduxerat de Gabaon
Jérémie 43.4-43.7 Jérémie 42.8 Jérémie 41.10
17 et abierunt et sederunt peregrinantes in Chamaam quae est iuxta Bethleem ut pergerent et introirent Aegyptum
Jérémie 42.14 2 Samuel 19.37-19.38 Esaïe 30.2-30.3 Jérémie 43.7 Jérémie 42.19
18 a facie Chaldeorum timebant enim eos quia percusserat Ismahel filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam quem praeposuerat rex Babylonis in terra Iuda
Jérémie 40.5 Jérémie 42.16 Luc 12.4-12.5 Esaïe 57.11 Jérémie 43.2-43.3

Cette Bible est dans le domaine public.