Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 34     

Jérémie 34
Vulgate


1 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque regna terrae quae erant sub potestate manus eius et omnes populi bellabant contra Hierusalem et contra omnes urbes eius dicens Jérémie 1.15 Daniel 2.37-2.38 Jérémie 32.2 Jérémie 27.5-27.7 Daniel 4.1
2 haec dicit Dominus Deus Israhel vade et loquere ad Sedeciam regem Iuda et dices ad eum haec dicit Dominus ecce ego tradam civitatem hanc in manu regis Babylonis et succendet eam igni Jérémie 21.10 Jérémie 34.22 Jérémie 32.3 Jérémie 22.1-22.2 Jérémie 37.8-37.10
3 et tu non effugies de manu eius sed conprehensione capieris et in manu eius traderis et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt et os eius cum ore tuo loquetur et Babylonem introibis Jérémie 32.4 Jérémie 21.7 Jérémie 34.21 2 Rois 25.4-25.7 Ezéchiel 12.13
4 attamen audi verbum Domini Sedecia rex Iuda haec dicit Dominus ad te non morieris in gladio 5 sed in pace morieris et secundum conbustiones patrum tuorum regum priorum qui fuerunt ante te sic conburent te et vae domine plangent te quia verbum ego locutus sum dicit Dominus Jérémie 22.18 2 Chroniques 16.14 2 Chroniques 21.19-21.20 Daniel 2.46 2 Chroniques 34.28
6 et locutus est Hieremias propheta ad Sedeciam regem Iuda universa verba haec in Hierusalem 1 Samuel 15.16-15.24 1 Samuel 3.18 Matthieu 14.4 1 Rois 21.19 Actes 20.27
7 et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Hierusalem et contra omnes civitates Iuda quae reliquae erant contra Lachis et contra Azeca haec enim supererant de civitatibus Iuda urbes munitae Josué 10.3 2 Chroniques 11.5-11.10 Jérémie 4.5 2 Rois 18.13-18.14 Josué 15.35
8 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino postquam percussit rex Sedecias foedus cum omni populo in Hierusalem praedicans Lévitique 25.10 Jérémie 34.17 2 Rois 11.17 Esaïe 61.1 Lévitique 25.39-25.46
9 ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam hebraeum et hebraeam liberos et nequaquam dominarentur eis id est in Iudaeo et fratre suo Genèse 14.13 Exode 2.6 1 Samuel 14.11 1 Samuel 4.6 1 Samuel 4.9
10 audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur in eis audierunt igitur et dimiserunt Jérémie 26.16 Jérémie 26.10 Jérémie 36.12 Jérémie 3.10-3.11 Esaïe 29.13
11 et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant liberos et subiugaverunt in famulos et in famulas Exode 8.15 2 Pierre 2.20-2.22 Exode 8.8 Jérémie 37.5 Psaumes 36.3
12 et factum est verbum Domini ad Hieremiam a Domino dicens 13 haec dicit Dominus Deus Israhel ego percussi foedus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de domo servitutis dicens Juges 6.8 Josué 24.17 Deutéronome 5.2-5.3 Exode 24.7-24.8 Exode 24.3
14 cum conpleti fuerint septem anni dimittat unusquisque fratrem suum hebraeum qui venditus est ei et serviet tibi sex annis et dimittes eum a te liberum et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam Deutéronome 15.12 1 Samuel 8.7-8.8 1 Rois 9.22 2 Rois 17.13-17.14 2 Chroniques 36.16
15 et conversi estis vos hodie et fecistis quod rectum est in oculis meis ut praedicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum et inistis pactum in conspectu meo in domo in qua invocatum est nomen meum super eam Jérémie 34.8 2 Rois 23.3 Jérémie 7.10-7.11 Néhémie 10.29 Psaumes 119.106
16 et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et suae potestatis et subiugastis eos ut sint vobis servi et ancillae Lévitique 19.12 Ezéchiel 3.20 Jérémie 34.11 Ezéchiel 18.24 Exode 20.7
17 propterea haec dicit Dominus vos non audistis me ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo ecce ego praedico libertatem ait Dominus ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terrae Matthieu 7.2 Deutéronome 28.25 Jérémie 29.18 Galates 6.7 Jérémie 32.24
18 et dabo viros qui praevaricantur foedus meum et non observaverunt verba foederis quibus adsensi sunt in conspectu meo vitulum quem ceciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones eius Genèse 15.10 Deutéronome 17.2 Osée 8.1 Osée 6.7 Genèse 15.17-15.18
19 principes Iuda et principes Hierusalem eunuchi et sacerdotes et omnis populus terrae qui transierunt inter divisiones vituli Sophonie 3.3-3.4 Jérémie 29.2 Jérémie 34.10 Ezéchiel 22.27-22.31 Daniel 9.12
20 et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum et erit morticinum eorum in escam volucribus caeli et bestiis terrae Jérémie 7.33 Jérémie 11.21 Jérémie 21.7 Jérémie 16.4 Jérémie 19.7
21 et Sedeciam regem Iuda et principes eius dabo in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum et in manu exercituum regis Babylonis qui recesserunt a vobis Jérémie 52.24-52.27 Jérémie 39.6 2 Rois 25.18-25.21 Jérémie 52.10 Jérémie 37.5-37.11
22 ecce ego praecipio dicit Dominus et reducam eos in civitatem hanc et proeliabuntur adversum eam et capient eam et incendent igni et civitates Iuda dabo in solitudinem eo quod non sit habitator Jérémie 9.11 Jérémie 39.1-39.2 Jérémie 39.8 Jérémie 44.22 Jérémie 52.7

Cette Bible est dans le domaine public.