Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 33     

Jérémie 33
Vulgate


1 et factum est verbum Domini ad Hieremiam secundo cum adhuc clausus esset in atrio carceris dicens Jérémie 38.28 Jérémie 37.21 Jérémie 32.2-32.3 Jérémie 32.8 2 Timothée 2.9
2 haec dicit Dominus qui facturus est Dominus et formaturus illud et paraturus Dominus nomen eius Exode 15.3 Exode 6.3 Esaïe 37.26 Esaïe 43.21 Amos 5.8
3 clama ad me et exaudiam te et adnuntiabo tibi grandia et firma quae nescis Jérémie 29.12 Esaïe 48.6 Deutéronome 4.29 Esaïe 65.24 Esaïe 55.6-55.7
4 quia haec dicit Dominus Deus Israhel ad domos urbis huius et ad domos regis Iuda quae destructae sunt et ad munitiones et gladium Jérémie 32.24 Habakuk 1.10 Ezéchiel 4.2 Ezéchiel 21.22 Ezéchiel 26.8
5 venientium ut dimicent cum Chaldeis et impleant eas cadaveribus hominum quas percussi in furore meo et in indignatione mea abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum Esaïe 8.17 Jérémie 21.4-21.7 Jérémie 32.5 Jérémie 21.10 Esaïe 1.15-1.16
6 ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis Esaïe 30.26 Jean 10.10 Tite 3.5-3.6 Esaïe 26.2-26.4 Galates 5.22-5.23
7 et convertam conversionem Iuda et conversionem Hierusalem et aedificabo eos sicut a principio Jérémie 30.3 Esaïe 1.26 Amos 9.14-9.15 Jérémie 31.4 Jérémie 32.44
8 et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me Zacharie 13.1 Jérémie 31.34 Psaumes 51.2 Ezéchiel 36.25 Psaumes 85.2-85.3
9 et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terrae quae audierint omnia bona quae ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei Esaïe 62.7 Jérémie 13.11 Esaïe 60.5 Psaumes 40.3 Osée 3.5
10 haec dicit Dominus adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iuda et foris Hierusalem quae desolatae sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore Jérémie 32.43 Jérémie 32.36 Ezéchiel 37.11
11 vox gaudii et vox laetitiae vox sponsi et vox sponsae vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in aeternum misericordia eius et portantium vota in domum Domini reducam enim conversionem terrae sicut a principio dicit Dominus 1 Chroniques 16.34 Psaumes 107.22 Psaumes 106.1 Psaumes 107.1 2 Chroniques 5.13
12 haec dicit Dominus exercituum adhuc erit in loco isto deserto absque homine et absque iumento et in cunctis civitatibus eius habitaculum pastorum accubantium gregum Esaïe 65.10 Jérémie 36.29 Sophonie 2.6-2.7 Ezéchiel 34.12-34.15 Jérémie 51.62
13 in civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quae ad austrum sunt et in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem et in civitatibus Iuda adhuc transibunt greges ad manum numerantis ait Dominus Lévitique 27.32 Luc 15.4 Jérémie 17.26 Jean 10.3-10.4
14 ecce dies veniunt dicit Dominus et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israhel et ad domum Iuda Jérémie 29.10 Aggée 2.6-2.9 Jérémie 23.5 Ezéchiel 34.23-34.25 Esaïe 32.1-32.2
15 in diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen iustitiae et faciet iudicium et iustitiam in terra Esaïe 4.2 Esaïe 11.1-11.5 Jérémie 23.5-23.6 Zacharie 3.8 Psaumes 72.1-72.5
16 in diebus illis salvabitur Iuda et Hierusalem habitabit confidenter et hoc est quod vocabit eam Dominus iustus noster Jérémie 23.6 Esaïe 45.17 1 Corinthiens 1.30 Jérémie 32.37 Philippiens 3.9
17 quia haec dicit Dominus non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israhel 1 Rois 2.4 Psaumes 89.29-89.37 1 Chroniques 17.11-17.14 1 Rois 8.25 Esaïe 9.7
18 et de sacerdotibus et Levitis non interibit vir a facie mea qui offerat holocaustomata et incendat sacrificium et caedat victimas cunctis diebus Esaïe 61.6 Deutéronome 18.1 Apocalypse 1.6 Romains 15.16 Ezéchiel 43.19-43.27
19 et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens 20 haec dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo Jérémie 33.25-33.26 Esaïe 54.9-54.10 Psaumes 89.37 Genèse 8.22 Psaumes 104.19-104.23
21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno eius et Levitae et sacerdotes ministri mei Psaumes 89.34 2 Chroniques 7.18 2 Samuel 23.5 2 Chroniques 21.7 Esaïe 9.6-9.7
22 sicuti numerari non possunt stellae caeli et metiri harena maris sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos Genèse 15.5 Genèse 22.17 Hébreux 11.12 Esaïe 66.21 Jérémie 31.37
23 et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens 24 numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens duae cognationes quas elegerat Dominus abiectae sunt et populum meum despexerunt eo quod non sit ultra gens coram eis Psaumes 83.4 Néhémie 4.2-4.4 Psaumes 44.13-44.14 Jérémie 30.17 Romains 11.1-11.6
25 haec dicit Dominus si pactum meum inter diem et noctem et leges caelo et terrae non posui Psaumes 74.16-74.17 Jérémie 31.35-31.36 Psaumes 104.19 Jérémie 33.20 Genèse 8.22
26 equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam ut non adsumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob reducam enim conversionem eorum et miserebor eis Jérémie 31.37 Esaïe 14.1 Osée 2.23 Osée 1.7 Jérémie 31.20

Cette Bible est dans le domaine public.