Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 26.14     

Jérémie 26.14
Vulgate


1 in principio regis Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum est verbum istud a Domino dicensJérémie 27.1 2 Chroniques 36.4-36.5 Jérémie 35.1 2 Rois 23.34-23.36 Jérémie 25.1
2 haec dicit Dominus sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iuda de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli subtrahere verbumDeutéronome 4.2 Jérémie 19.14 Actes 20.27 Matthieu 28.20 Jérémie 1.17
3 si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala et paeniteat me mali quod cogito facere eis propter malitias studiorum eorumJérémie 36.3 Jérémie 18.7-18.10 Esaïe 1.16-1.19 Jonas 4.2 Jérémie 36.7
4 et dices ad eos haec dicit Dominus si non audieritis me ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis1 Rois 9.6 Jérémie 44.10 Esaïe 1.20 Deutéronome 4.8 Hébreux 6.18
5 ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi ad vos de nocte consurgens et dirigens et non audistisJérémie 25.3-25.4 2 Rois 9.7 Esdras 9.11 Jérémie 7.13 2 Rois 17.13
6 dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae2 Rois 22.19 Jérémie 24.9 Jérémie 25.18 Esaïe 65.15 Jérémie 44.8-44.12
7 et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Hieremiam loquentem verba haec in domo DominiMichée 3.11 Jérémie 5.31 Actes 5.17 Ezéchiel 22.25-22.26 Jérémie 23.11-23.15
8 cumque conplesset Hieremias loquens omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum adprehenderunt eum sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens morte morieturLamentations 4.13-4.14 Matthieu 26.59-26.66 Jérémie 12.5-12.6 Jérémie 20.8-20.11 Matthieu 21.35-21.39
9 quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit domus haec et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator et congregatus est omnis populus adversum Hieremiam in domum DominiAmos 5.10 Actes 16.19-16.22 Esaïe 29.21 Jean 8.59 Michée 2.6
10 et audierunt principes Iuda verba haec et ascenderunt de domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portae Domini novaeJérémie 36.10 2 Rois 15.35 Jérémie 34.19 Ezéchiel 22.27 Ezéchiel 22.6
11 et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes iudicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestrisJérémie 38.4 Matthieu 26.66 Deutéronome 18.20 Actes 6.11-6.14 Actes 25.2-25.13
12 et ait Hieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba quae audistisActes 4.19 Actes 5.29 Jérémie 26.15 Jérémie 26.2 Jérémie 1.17-1.18
13 nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra et audite vocem Domini Dei vestri et paenitebit Dominum mali quod locutus est adversum vosJoël 2.14 Jérémie 18.8 Jérémie 26.3 Jonas 4.2 Jérémie 35.15
14 ego autem ecce in manibus vestris sum facite mihi ut bonum et rectum est in oculis vestrisJérémie 38.5 Josué 9.25 Daniel 3.16 2 Samuel 15.26
15 verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et habitatores eius in veritate enim misit me Dominus ad vos ut loquerer in auribus vestris omnia verba haecNombres 35.33 Jérémie 7.6 Proverbes 6.17 Apocalypse 16.6 Actes 7.60
16 et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas non est viro huic iudicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nosActes 23.29 Actes 5.34-5.39 Actes 23.9 Jérémie 36.19 Jérémie 36.25
17 surrexerunt ergo viri de senioribus terrae et dixerunt ad omnem coetum populi loquentesActes 5.34 Michée 1.1
18 Michas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiae regis Iudae et ait ad omnem populum Iudae dicens haec dicit Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus in excelsa silvarumNéhémie 4.2 Jérémie 17.3 Michée 3.12-4.1 Jérémie 9.11 Zacharie 8.3
19 numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iuda et omnis Iuda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini et paenituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos itaque nos facimus malum grande contra animas nostras2 Samuel 24.16 Exode 32.14 Esaïe 37.15-37.20 2 Chroniques 32.25-32.26 Esaïe 37.1
20 fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam et adversum terram hanc iuxta universa verba Hieremiae1 Samuel 7.2 Josué 9.17 1 Samuel 6.21 Josué 15.60 Josué 18.14
21 et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba haec et quaesivit rex interficere eum et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est AegyptumMatthieu 10.23 Jérémie 36.26 Matthieu 14.5 2 Chroniques 16.10 Psaumes 119.109
22 et misit rex Ioachim viros in Aegyptum Elnathan filium Achobor et viros cum eo in Aegyptum2 Rois 22.14 2 Rois 22.12 Jérémie 36.12 Jérémie 36.25 Psaumes 12.8
23 et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem Ioachim et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in sepulchris vulgi ignobilisJérémie 2.30 Ezéchiel 19.6 Apocalypse 11.7 Matthieu 14.10 Jérémie 22.19
24 igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Hieremia ut non traderetur in manu populi et interficerent eumJérémie 39.14 Jérémie 40.5-40.7 Jérémie 1.18-1.19 2 Rois 22.12-22.14 1 Rois 18.4

Cette Bible est dans le domaine public.