Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 18.2     

Esaïe 18.2
Vulgate


1 vae terrae cymbalo alarum quae est trans flumina AethiopiaeSophonie 3.10 Sophonie 2.12 Ezéchiel 30.4-30.5 2 Rois 19.9 Esaïe 30.2-30.3
2 qui mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas ite angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam ad populum terribilem post quem non est alius gentem expectantem expectantem et conculcatam cuius diripuerunt flumina terram eiusGenèse 10.8-10.9 2 Chroniques 12.2-12.4 2 Chroniques 14.9 Esaïe 18.7 2 Chroniques 16.8
3 omnes habitatores orbis qui moramini in terra cum elevatum fuerit signum in montibus videbitis et clangorem tubae audietisEsaïe 5.26 Esaïe 26.11 Esaïe 13.2 Michée 6.9 Esaïe 13.4
4 quia haec dicit Dominus ad me quiescam et considerabo in loco meo sicut meridiana lux clara est et sicut nubes roris in die messisEsaïe 26.21 Osée 5.15 Esaïe 18.7 2 Samuel 23.4 Psaumes 132.13-132.14
5 ante messem enim totus effloruit et inmatura perfectio germinabit et praecidentur ramusculi eius falcibus et quae derelicta fuerint abscidentur excutienturCantique 2.13 Ezéchiel 17.6-17.10 Cantique 2.15 Esaïe 17.10-17.11
6 et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae et aestate perpetua erunt super eum volucres et omnes bestiae terrae super illum hiemabuntJérémie 7.33 Ezéchiel 39.17-39.20 Ezéchiel 32.4-32.6 Esaïe 14.19 Apocalypse 19.17-19.18
7 in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato a populo terribili post quem non fuit alius a gente expectante expectante et conculcata cuius diripuerunt flumina terram eius ad locum nominis Domini exercituum montem Sion2 Chroniques 32.23 Zacharie 14.16-14.17 Esaïe 45.14 Actes 8.27-8.28 Esaïe 18.4

Cette Bible est dans le domaine public.