Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Exode 40.16     

Exode 40.16
Vulgate


1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2 mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimoniiExode 13.4 Exode 26.30 Exode 40.17-40.19 Exode 27.21 Nombres 1.1
3 et pones in eo arcam dimittesque ante illam velumNombres 4.5 Exode 35.12 Apocalypse 11.19 Exode 36.35-36.36 Exode 25.22
4 et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suisExode 25.23-25.39 Lévitique 24.8 Exode 37.10-37.24 Exode 26.35-26.36 Exode 40.22-40.25
5 et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi ponesHébreux 10.19-10.22 Exode 30.1-30.5 Exode 26.36-26.37 1 Jean 2.1-2.2 Exode 35.25-35.28
6 et ante illud altare holocaustiExode 40.29 Exode 38.1-38.7 Exode 27.1-27.8 1 Jean 2.2 1 Jean 4.9-4.10
7 labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aquaHébreux 10.22 Tite 3.5 Zacharie 13.1 Apocalypse 1.5-1.6 Psaumes 26.6
8 circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eiusExode 40.33 Exode 27.9-27.19 Ephésiens 4.11-4.12 Matthieu 16.18 1 Corinthiens 12.28
9 et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificenturLévitique 8.10 2 Corinthiens 1.4 Jean 3.34 Esaïe 61.1 Esaïe 11.2
10 altare holocausti et omnia vasa eiusExode 29.36-29.37 1 Corinthiens 1.30 Luc 1.35 Lévitique 8.11 Jean 3.34
11 labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum 12 adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aquaLévitique 8.1-8.13 Romains 8.3 Jean 3.34 Matthieu 3.16 Esaïe 11.1-11.5
13 indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternumExode 28.41 Esaïe 61.1 1 Jean 2.27 Jean 17.19 1 Jean 2.20
14 []Romains 13.14 Esaïe 61.10 1 Corinthiens 1.30 1 Corinthiens 1.9 Esaïe 44.3-44.5
15 []Nombres 25.13 Hébreux 7.17-7.24 Hébreux 5.1-5.14 Hébreux 8.1-8.10 Psaumes 110.4
16 fecitque Moses omnia quae praeceperat DominusDeutéronome 4.1 Exode 40.17-40.32 Esaïe 8.20 Deutéronome 12.32 Exode 23.21-23.22
17 igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculumNombres 7.1 Exode 40.1-40.2 Nombres 9.1
18 erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnasExode 26.15-26.30 Matthieu 16.18 Jean 1.14 1 Pierre 1.5 1 Timothée 3.15
19 et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperaratExode 36.8-36.19 Exode 26.1-26.14
20 posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuperExode 16.34 Psaumes 40.8 Romains 3.25 Exode 31.18 Romains 10.4
21 cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionemExode 40.3 Exode 26.33 Exode 35.12 Hébreux 10.19-10.20
22 posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velumExode 26.35 Exode 40.24 Jean 6.53-6.57 Ephésiens 3.8
23 ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus MosiExode 40.4 Exode 25.30 Matthieu 12.4 Hébreux 9.2
24 posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australiJean 1.1 Apocalypse 2.5 Jean 8.12 Exode 26.35 Exode 37.17-37.24
25 locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum DominiExode 25.37 Exode 40.4 Apocalypse 4.5
26 posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velumExode 40.5 Matthieu 23.19 Exode 30.1-30.10 Jean 17.1-17.26 1 Jean 2.1
27 et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat DominusExode 30.7
28 posuit et tentorium in introitu tabernaculiExode 40.5 Exode 38.9-38.19 Exode 26.36-26.37 Jean 10.9 Ephésiens 2.18
29 et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperaratExode 40.6 Romains 3.24-3.26 Hébreux 9.12 Exode 38.1-38.7 Hébreux 13.10
30 labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aquaExode 40.7 Exode 38.8 Hébreux 10.22 Exode 30.18-30.21 Ezéchiel 36.25
31 laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes1 Jean 1.7 Psaumes 26.6 Exode 30.19-30.20 1 Jean 1.9 Psaumes 51.6-51.7
32 cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat DominusExode 30.19-30.20 Psaumes 73.19 Exode 40.19
33 erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta suntExode 40.8 Exode 27.9-27.16 Jean 17.4 Nombres 1.50 Ephésiens 4.11-4.13
34 operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illudNombres 9.15-9.23 Apocalypse 15.8 2 Chroniques 5.13 Esaïe 6.4 Aggée 2.9
35 nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat1 Rois 8.11 Apocalypse 15.8 2 Chroniques 5.13-5.14 2 Chroniques 7.2 Esaïe 6.4
36 si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suasNéhémie 9.19 Nombres 9.17 Exode 13.21-13.22 Psaumes 78.14 1 Corinthiens 10.1
37 si pendebat desuper manebant in eodem locoNombres 9.19-9.22 Psaumes 31.15
38 nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suasNombres 9.15 Exode 13.21 Psaumes 78.14 Psaumes 105.39 Esaïe 4.5-4.6

Cette Bible est dans le domaine public.