Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Exode 4.19     

Exode 4.19
Vulgate


1 respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi DominusExode 3.18 Exode 4.31 Ezéchiel 3.14 Jérémie 1.6 Exode 6.30
2 dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virgaExode 4.17 Exode 4.20 Michée 7.14 Esaïe 11.4 Genèse 30.37
3 ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret MosesAmos 5.19 Exode 4.17 Exode 7.10-7.15
4 dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgamPsaumes 91.13 Luc 10.19 Genèse 22.1-22.2 Marc 16.18 Actes 28.3-28.6
5 ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus IacobExode 19.9 Genèse 26.2 Genèse 48.3 Exode 3.15 Exode 4.31
6 dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivisNombres 12.10 2 Rois 5.27
7 retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae2 Rois 5.14 Matthieu 8.3 Deutéronome 32.39 Nombres 12.13-12.15
8 si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentisJob 5.18 Exode 4.30-4.31 Esaïe 28.10 Deutéronome 32.39 2 Rois 5.7
9 quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinemExode 7.19-7.25 Exode 1.22 Matthieu 7.2
10 ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sumExode 6.12 Jérémie 1.6 Actes 7.22 Exode 4.1 2 Corinthiens 11.6
11 dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne egoPsaumes 146.8 Amos 3.6 Psaumes 94.9 Jérémie 1.6 Ezéchiel 3.26-3.27
12 perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquarisMarc 13.11 Matthieu 10.19-10.20 Jérémie 1.9 Esaïe 50.4 Luc 21.14-21.15
13 at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus esGenèse 24.7 Jérémie 20.9 Ezéchiel 3.14-3.15 Jonas 1.6 Matthieu 13.41
14 iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur cordeExode 4.27 Exode 4.17 Marc 14.13-14.15 1 Chroniques 21.7 Luc 9.59-9.60
15 loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatisEsaïe 51.16 Nombres 23.12 Nombres 23.16 Nombres 23.5 Deutéronome 18.18
16 ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinentExode 7.1-7.2 Exode 18.19 Psaumes 82.6 Jean 10.34-10.35
17 virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signaExode 4.2 1 Corinthiens 1.27 Exode 7.9-7.20
18 abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in paceExode 3.1 Actes 15.36 Actes 16.36 Luc 7.50 1 Timothée 6.1
19 dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuamExode 2.15 Exode 2.23 Matthieu 2.20
20 tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu suaNombres 20.8-20.9 Exode 17.9 Exode 4.17 Exode 18.3-18.4 Exode 4.2
21 dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populumRomains 9.18 Exode 9.12 Esaïe 63.17 Exode 14.8 Exode 7.13
22 dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus IsrahelOsée 11.1 Jérémie 31.9 Romains 9.4 Esaïe 63.16 Deutéronome 14.1
23 dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitumExode 12.29 Exode 11.5 Psaumes 105.36 Psaumes 135.8 Exode 7.16
24 cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eumGenèse 17.14 Lévitique 10.3 1 Chroniques 21.16 Nombres 22.22-22.23 Exode 3.18
25 tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi esJosué 5.2-5.3 Genèse 17.14 2 Samuel 16.7
26 et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem 27 dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eumExode 3.1 Actes 10.20 Ecclésiaste 4.9 Genèse 29.11 Exode 19.3
28 narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaveratExode 4.8-4.9 Exode 4.15-4.16 Jonas 3.2 Matthieu 21.29
29 veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum IsrahelExode 3.16 Exode 24.11 Exode 24.1
30 locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populoExode 4.16
31 et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraveruntExode 3.18 1 Chroniques 29.20 Genèse 24.26 Exode 12.27 Exode 2.25

Cette Bible est dans le domaine public.