Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Psaume 102.10     

Psaumes 102.10
Vulgate


1 ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eiusPsaumes 18.6 Psaumes 61.2 Exode 2.23 1 Samuel 1.15-1.16 Psaumes 130.1-130.2
2 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eiusPsaumes 69.17 Psaumes 27.9 Job 34.29 Psaumes 22.19 Esaïe 8.17
3 qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuasJacques 4.14 Psaumes 37.20 Lamentations 1.13 Job 30.30 Psaumes 31.10
4 qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibusPsaumes 37.2 Esaïe 40.7 Esdras 10.6 Job 33.20 Lamentations 3.13
5 qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tuaJob 19.20 Psaumes 6.8 Proverbes 17.22 Lamentations 4.8 Psaumes 32.3-32.4
6 faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibusSophonie 2.14 Michée 1.8 Esaïe 34.11-34.15 Apocalypse 18.2 Esaïe 38.14
7 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suasPsaumes 77.4 Psaumes 38.11 Lamentations 3.28-3.30 Psaumes 22.2 Psaumes 130.6
8 miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericorsActes 26.11 Actes 23.12-23.35 Jérémie 29.22 Psaumes 69.9-69.10 Psaumes 2.1
9 non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabiturPsaumes 42.3 Psaumes 80.5 Lamentations 3.15-3.16 Lamentations 3.48-3.49 Job 3.24
10 non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobisPsaumes 38.3 Daniel 9.8-9.14 Psaumes 38.18 Psaumes 30.6-30.7 Lamentations 3.39-3.42
11 quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes seJob 14.2 Psaumes 109.23 Psaumes 144.4 Ecclésiaste 6.12 1 Pierre 1.24
12 quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostrasPsaumes 9.7 Psaumes 135.13 Exode 3.15 Lamentations 5.19 Esaïe 60.15
13 quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus seGalates 4.4 Psaumes 44.26 Esaïe 40.2 Esdras 1.1-1.11 Apocalypse 11.15-11.18
14 quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumusNéhémie 4.2 Esdras 7.27 Esdras 1.5 Esdras 3.1-3.3 Psaumes 79.7-79.10
15 homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebitPsaumes 138.4 1 Rois 8.43 Psaumes 86.9 Psaumes 72.11 Psaumes 67.2-67.4
16 quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suumEsaïe 60.1-60.2 Psaumes 147.2 Michée 2.9 Psaumes 51.18 Psaumes 97.6
17 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorumNéhémie 1.6 Psaumes 22.24 Daniel 9.3-9.21 Psaumes 9.18 Psaumes 72.12
18 his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum eaRomains 15.4 1 Corinthiens 10.11 Psaumes 22.30-22.31 Esaïe 43.21 Job 19.23-19.24
19 Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabiturDeutéronome 26.15 Psaumes 14.2 Hébreux 8.1-8.2 1 Rois 8.43 1 Rois 8.39
20 benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eiusPsaumes 79.11 Psaumes 146.7 Job 24.12 Zacharie 9.9-9.12 Exode 2.23-2.25
21 benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eiusPsaumes 22.22 Esaïe 51.11 Psaumes 51.14-51.15 1 Pierre 2.9 Ephésiens 3.21
22 benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea DominoZacharie 8.20-8.23 Esaïe 49.22-49.23 Matthieu 24.14 Psaumes 72.8-72.11 Romains 15.19

Cette Bible est dans le domaine public.