Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Samuel 21.13     

2 Samuel 21.13
Vulgate


1 facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter et consuluit David oraculum Domini dixitque Dominus propter Saul et domum eius et sanguinem quia occidit GabaonitasGenèse 12.10 Nombres 27.21 Genèse 26.1 Psaumes 91.15 Job 10.2
2 vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos porro Gabaonitae non sunt de filiis Israhel sed reliquiae Amorreorum filii quippe Israhel iuraverant eis et voluit Saul percutere eos zelo quasi pro filiis Israhel et Iuda2 Rois 10.16 Galates 4.17 1 Samuel 14.44 Deutéronome 7.16 Genèse 15.16
3 dixit ergo David ad Gabaonitas quid faciam vobis et quod erit vestri piaculum ut benedicatis hereditati Domini2 Samuel 20.19 1 Samuel 26.19 Hébreux 10.4-10.12 Michée 6.6-6.7 1 Samuel 2.25
4 dixeruntque ei Gabaonitae non est nobis super argento et auro quaestio contra Saul et contra domum eius neque volumus ut interficiatur homo de Israhel ad quos ait quid ergo vultis ut faciam vobisPsaumes 49.6-49.8 1 Pierre 1.18-1.19
5 qui dixerunt regi virum qui adtrivit nos et oppressit inique ita delere debemus ut ne unus quidem residuus sit de stirpe eius in cunctis finibus Israhel2 Samuel 21.1 Daniel 9.26 Matthieu 7.2 Esther 9.24-9.25
6 dentur nobis septem viri de filiis eius et crucifigamus eos Domino in Gabaath Saul quondam electi Domini et ait rex ego dabo1 Samuel 10.24 1 Samuel 10.26 1 Samuel 11.4 Nombres 25.4-25.5 2 Samuel 17.23
7 pepercitque rex Mifiboseth filio Ionathan filii Saul propter iusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul1 Samuel 20.15 1 Samuel 18.3 1 Samuel 20.8 2 Samuel 4.4 1 Samuel 23.18
8 tulit itaque rex duos filios Respha filiae Ahia quos peperit Saul Armoni et Mifiboseth et quinque filios Michol filiae Saul quos genuerat Hadriheli filio Berzellai qui fuit de Molathi2 Samuel 3.7 1 Samuel 18.19
9 et dedit eos in manu Gabaonitarum qui crucifixerunt illos in monte coram Domino et ceciderunt hii septem simul occisi in diebus messis primis incipiente messione hordeiRuth 1.22 2 Samuel 21.6 Exode 20.5 Nombres 35.31-35.34 2 Samuel 6.21
10 tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de caelo et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctemDeutéronome 21.23 2 Samuel 3.7 Genèse 40.19 1 Rois 21.27 Ezéchiel 39.4
11 et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Ahia concubina Saul2 Samuel 2.4 Ruth 2.11-2.12
12 et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii eius a viris Iabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthim cum interfecissent Saul in Gelboe1 Samuel 31.10-31.13 Josué 17.11 1 Samuel 31.1 1 Chroniques 10.1 1 Samuel 28.4
13 et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius et colligentes ossa eorum qui adfixi fuerant 14 sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris eius feceruntque omnia quae praeceperat rex et repropitiatus est Deus terrae post haec2 Samuel 24.25 Josué 18.28 Josué 7.26 Amos 7.1-7.6 2 Samuel 3.32
15 factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israhel et descendit David et servi eius cum eo et pugnabant contra Philisthim deficiente autem David2 Samuel 5.22 2 Samuel 5.17 Esaïe 40.28-40.30 2 Samuel 5.25 Psaumes 71.9
16 Iesbidenob qui fuit de genere Arafa cuius ferrum hastae trecentas uncias adpendebat et accinctus erat ense novo nisus est percutere David2 Samuel 21.18 2 Samuel 21.20 Deutéronome 9.2 Deutéronome 2.21 2 Samuel 21.22
17 praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum Philistheum interfecit tunc iuraverunt viri David dicentes non egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israhel1 Rois 11.36 2 Samuel 18.3 1 Rois 15.4 2 Samuel 20.6-20.10 Psaumes 132.17
18 secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos tunc percussit Sobbochai de Usathi Seph de stirpe Arafa1 Chroniques 11.29 2 Samuel 21.20 1 Chroniques 27.11 2 Samuel 21.16 2 Samuel 21.22
19 tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites Goliath Gettheum cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium1 Chroniques 20.5 1 Chroniques 11.26 1 Samuel 17.4-17.11
20 quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus qui senos in manibus pedibusque habebat digitos id est viginti et quattuor et erat de origine Arafa2 Samuel 21.18 2 Samuel 21.16 1 Chroniques 20.6
21 blasphemavit Israhel percussit autem eum Ionathan filius Sammaa fratris David1 Samuel 16.9 1 Samuel 17.10 1 Samuel 17.36 1 Samuel 17.25-17.26 1 Chroniques 27.32
22 hii quattuor nati sunt de Arafa in Geth et ceciderunt in manu David et servorum eius1 Chroniques 20.8 Psaumes 118.15 Ecclésiaste 9.11 Josué 14.12 Psaumes 60.12

Cette Bible est dans le domaine public.