Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Samuel 7.10     

1 Samuel 7.10
Vulgate


1 venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt ut custodiret arcam DominiJosué 18.14 Psaumes 132.6 2 Samuel 6.2-6.4 Esaïe 52.11 1 Chroniques 13.5-13.7
2 et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim multiplicati sunt dies erat quippe iam annus vicesimus et requievit omnis domus Israhel post DominumJérémie 3.22-3.25 Juges 2.4 2 Corinthiens 7.10-7.11 Jérémie 31.9 Jérémie 3.13
3 ait autem Samuhel ad universam domum Israhel dicens si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet vos de manu PhilisthimDeutéronome 13.4 Luc 4.8 Matthieu 4.10 Esaïe 55.7 Deutéronome 6.13
4 abstulerunt ergo filii Israhel Baalim et Astharoth et servierunt Domino soliOsée 14.3 Juges 2.11 Juges 10.15-10.16 Juges 2.13 1 Rois 11.33
5 dixit autem Samuhel congregate universum Israhel in Masphat ut orem pro vobis DominumJuges 20.1 1 Samuel 10.17 1 Samuel 12.23 1 Samuel 7.16 Joël 2.16
6 et convenerunt in Masphat hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi peccavimus Domino iudicavitque Samuhel filios Israhel in MasphatJuges 10.10 1 Samuel 1.15 2 Samuel 14.14 Psaumes 106.6 Luc 15.18
7 et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israhel in Masphat et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israhel quod cum audissent filii Israhel timuerunt a facie Philisthinorum1 Samuel 17.11 1 Samuel 13.6 2 Chroniques 20.3 Exode 14.10
8 dixeruntque ad Samuhel ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum ut salvet nos de manu PhilisthinorumEsaïe 37.4 1 Samuel 12.19-12.24 Esaïe 62.6-62.7 Jacques 5.16 Esaïe 62.1
9 tulit autem Samuhel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro Israhel et exaudivit eum DominusPsaumes 99.6 Jérémie 15.1 Juges 6.26 1 Samuel 10.8 1 Rois 18.30-18.38
10 factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire proelium contra Israhel intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos et caesi sunt a filiis Israhel1 Samuel 2.10 Josué 10.10 Juges 5.20 2 Samuel 22.14-22.15 Juges 5.8
11 egressique viri Israhel de Masphat persecuti sunt Philistheos et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar 12 tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et inter Sen et vocavit nomen eius lapis Adiutorii dixitque hucusque auxiliatus est nobis DominusJosué 4.9 Genèse 35.14 Genèse 31.45-31.52 1 Samuel 5.1 Actes 26.22
13 et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israhel facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis diebus SamuhelJuges 13.1 1 Samuel 14.6-14.16 1 Samuel 14.20-14.23 1 Samuel 17.49-17.53 1 Samuel 28.3-28.5
14 et redditae sunt urbes quas tulerant Philisthim ab Israhel Israheli ab Accaron usque Geth et terminos suos liberavit Israhel de manu Philisthinorum eratque pax inter Israhel et AmorreumPsaumes 106.34 Deutéronome 7.2 Juges 4.17 Deutéronome 7.16
15 iudicabat quoque Samuhel Israhel cunctis diebus vitae suae1 Samuel 7.6 Juges 2.16 1 Samuel 12.1 Actes 13.20-13.21 1 Samuel 25.1
16 et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgal et Masphat et iudicabat Israhelem in supradictis locisPsaumes 75.2 Juges 12.14 Psaumes 82.3-82.4 Juges 10.4 Juges 5.10
17 revertebaturque in Ramatha ibi enim erat domus eius et ibi iudicabat Israhelem aedificavit etiam ibi altare Domino1 Samuel 1.19 1 Samuel 8.4 1 Samuel 1.1 1 Samuel 19.18-19.23 Genèse 35.7

Cette Bible est dans le domaine public.