Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Juges 10.17     

Juges 10.17
Vulgate


1 post Abimelech surrexit dux in Israhel Thola filius Phoa patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis EphraimJuges 2.16 Juges 3.9 Josué 15.48
2 et iudicavit Israhel viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Sanir 3 huic successit Iair Galaadites qui iudicavit Israhel per viginti et duos annosGenèse 31.48 Nombres 32.29
4 habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum et principes triginta civitatum quae ex nomine eius appellatae sunt Avothiair id est oppida Iair usque in praesentem diem in terra GalaadNombres 32.41 Juges 12.14 Juges 5.10 Deutéronome 3.14
5 mortuusque est Iair ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon 6 filii autem Israhel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum2 Rois 23.13 1 Rois 11.33 1 Rois 11.5 1 Rois 11.7 Juges 4.1
7 contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum AmmonJuges 2.14 Psaumes 74.1 Deutéronome 29.20-29.28 Nahum 1.2 Deutéronome 32.16-32.22
8 adflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes qui habitabant trans Iordanem in terra Amorrei quae est in GalaadEsaïe 30.13 Juges 10.5 1 Thessaloniciens 5.3
9 in tantum ut filii Ammon Iordane transmisso vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim adflictusque est Israhel nimisJuges 3.12-3.13 2 Chroniques 20.1-20.2 Juges 6.3-6.5 Deutéronome 28.65 2 Chroniques 14.9
10 et clamantes ad Dominum dixerunt peccavimus tibi quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim1 Samuel 12.10 Juges 3.9 Psaumes 107.28 Psaumes 106.43-106.44 Psaumes 107.13
11 quibus locutus est Dominus numquid non Aegyptii et Amorrei filiique Ammon et PhilisthimExode 14.30 Nombres 21.21-21.25 Juges 3.31 Psaumes 78.51-78.53 Néhémie 9.9-9.11
12 Sidonii quoque et Amalech et Chanaan oppresserunt vos et clamastis ad me et erui vos de manu eorumJuges 6.3 Psaumes 106.42-106.43 2 Chroniques 26.6-26.7 Juges 5.19-5.31
13 et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos idcirco non addam ut ultra vos liberemJérémie 2.13 Juges 2.12 1 Chroniques 28.9 Jonas 2.8 Deutéronome 32.15
14 ite et invocate deos quos elegistis ipsi vos liberent in tempore angustiaeDeutéronome 32.37-32.38 Deutéronome 32.26-32.28 1 Rois 18.27-18.28 Proverbes 1.25-1.27 2 Rois 3.13
15 dixeruntque filii Israhel ad Dominum peccavimus redde tu nobis quicquid tibi placet tantum nunc libera nos1 Samuel 3.18 2 Samuel 15.26 Josué 9.25 Job 33.27 Jonas 2.4
16 quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Deo qui doluit super miseriis eorumEsaïe 63.9 Psaumes 106.44-106.45 Hébreux 3.10 Josué 24.23 Osée 14.1-14.3
17 itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria contra quos congregati filii Israhel in Maspha castrametati suntJuges 11.29 Juges 11.11 Genèse 31.49
18 dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos qui primus e nobis contra filios Ammon coeperit dimicare erit dux populi GalaadJuges 11.11 Juges 11.5-11.8 1 Samuel 17.25 Esaïe 34.12 Juges 1.1

Cette Bible est dans le domaine public.