Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Juges 10.1     

Juges 10.1
Vulgate


1 post Abimelech surrexit dux in Israhel Thola filius Phoa patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis EphraimJuges 2.16 Josué 15.48 Juges 3.9
2 et iudicavit Israhel viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Sanir 3 huic successit Iair Galaadites qui iudicavit Israhel per viginti et duos annosNombres 32.29 Genèse 31.48
4 habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum et principes triginta civitatum quae ex nomine eius appellatae sunt Avothiair id est oppida Iair usque in praesentem diem in terra GalaadNombres 32.41 Deutéronome 3.14 Juges 12.14 Juges 5.10
5 mortuusque est Iair ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon 6 filii autem Israhel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum2 Rois 23.13 1 Rois 11.33 1 Rois 11.5 1 Rois 11.7 Juges 6.1
7 contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum AmmonJuges 2.14 Psaumes 44.12 Psaumes 74.1 Deutéronome 29.20-29.28 Nahum 1.2
8 adflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes qui habitabant trans Iordanem in terra Amorrei quae est in GalaadJuges 10.5 1 Thessaloniciens 5.3 Esaïe 30.13
9 in tantum ut filii Ammon Iordane transmisso vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim adflictusque est Israhel nimis1 Samuel 28.15 2 Chroniques 15.5 Juges 3.12-3.13 2 Chroniques 20.1-20.2 Juges 6.3-6.5
10 et clamantes ad Dominum dixerunt peccavimus tibi quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim1 Samuel 12.10 Juges 3.9 Psaumes 107.13 Psaumes 107.19 Psaumes 107.28
11 quibus locutus est Dominus numquid non Aegyptii et Amorrei filiique Ammon et PhilisthimExode 14.30 Nombres 21.21-21.25 Juges 3.31 Juges 2.1-2.3 Psaumes 106.8-106.11
12 Sidonii quoque et Amalech et Chanaan oppresserunt vos et clamastis ad me et erui vos de manu eorumJuges 6.3 Juges 5.19-5.31 Psaumes 106.42-106.43 2 Chroniques 26.6-26.7
13 et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos idcirco non addam ut ultra vos liberemJérémie 2.13 Juges 2.12 Deutéronome 32.15 1 Chroniques 28.9 Jonas 2.8
14 ite et invocate deos quos elegistis ipsi vos liberent in tempore angustiaeDeutéronome 32.37-32.38 Esaïe 10.3 Jérémie 2.28 Deutéronome 32.26-32.28 1 Rois 18.27-18.28
15 dixeruntque filii Israhel ad Dominum peccavimus redde tu nobis quicquid tibi placet tantum nunc libera nos1 Samuel 3.18 2 Samuel 15.26 1 Jean 1.8-1.10 2 Samuel 24.14 Josué 9.25
16 quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Deo qui doluit super miseriis eorumEsaïe 63.9 Psaumes 106.44-106.45 Osée 11.8 Osée 14.8 Ezéchiel 18.30-18.32
17 itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria contra quos congregati filii Israhel in Maspha castrametati suntJuges 11.29 Genèse 31.49 Juges 11.11
18 dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos qui primus e nobis contra filios Ammon coeperit dimicare erit dux populi GalaadJuges 11.11 Esaïe 3.1-3.8 Juges 12.7 Juges 11.5-11.8 1 Samuel 17.25

Cette Bible est dans le domaine public.