Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Thessaloniciens 2.17     

1 Thessaloniciens 2.17
Vulgate


1 nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuitHabakuk 2.13 2 Thessaloniciens 1.10 1 Thessaloniciens 3.5 2 Thessaloniciens 3.1 1 Corinthiens 15.10
2 sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudineActes 16.22-16.24 Actes 4.13 Actes 17.2-17.9 2 Timothée 1.12 Actes 4.20
3 exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo2 Corinthiens 4.2 2 Corinthiens 2.17 1 Thessaloniciens 4.7 Nombres 16.15 2 Corinthiens 7.2
4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostraGalates 1.10 Romains 8.27 Galates 2.7 1 Corinthiens 9.17 Psaumes 17.3
5 neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis estActes 20.33 Romains 1.9 2 Pierre 2.3 2 Corinthiens 12.17 1 Timothée 3.8
6 nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliisJean 5.41 1 Corinthiens 9.1-9.2 Philémon 1.8-1.9 Jean 5.44 1 Thessaloniciens 2.9
7 cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos1 Thessaloniciens 2.11 2 Timothée 2.24-2.25 Esaïe 66.13 Jacques 3.17 Esaïe 49.23
8 ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis2 Corinthiens 12.15 1 Jean 3.16 Philippiens 2.17 Romains 1.11-1.12 Colossiens 4.12
9 memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium DeiActes 18.3 2 Corinthiens 11.9 1 Timothée 4.10 2 Thessaloniciens 3.7-3.9 Néhémie 5.18
10 vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus1 Thessaloniciens 1.5 2 Corinthiens 1.12 1 Pierre 5.3 Tite 2.7-2.8 2 Timothée 3.10
11 sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos1 Corinthiens 4.14-4.15 2 Timothée 4.1-4.2 1 Timothée 5.21 1 Thessaloniciens 4.1 1 Thessaloniciens 2.7
12 deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriamEphésiens 4.1 1 Jean 2.6 1 Thessaloniciens 5.24 1 Pierre 5.10 1 Jean 1.6-1.7
13 ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistisHébreux 4.12 Romains 10.17 Galates 4.14 1 Pierre 2.2 1 Pierre 1.23
14 vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis1 Thessaloniciens 3.4 Hébreux 10.33-10.34 Galates 1.22 2 Thessaloniciens 1.4 2 Corinthiens 8.1-8.2
15 qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversanturMatthieu 5.12 Actes 2.23 Actes 7.52 Luc 11.48-11.53 Matthieu 27.25
16 prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finemActes 13.50 Matthieu 23.32 Actes 17.13 Actes 14.19 2 Thessaloniciens 2.10
17 nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderioColossiens 2.5 1 Corinthiens 5.3 1 Thessaloniciens 3.6 Romains 1.13 Actes 17.10
18 quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos SatanasRomains 15.22 Romains 1.13 Job 33.14 Apocalypse 12.9-12.12 Zacharie 3.1-3.2
19 quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eiusPhilippiens 4.1 Philippiens 2.16 1 Thessaloniciens 3.13 2 Corinthiens 1.14 1 Jean 2.28
20 vos enim estis gloria nostra et gaudium2 Corinthiens 1.14 Proverbes 17.6 1 Corinthiens 11.7

Cette Bible est dans le domaine public.