Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Romains 13.13     

Romains 13.13
Vulgate


1 omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae suntTite 3.1 Jean 19.11 1 Pierre 2.13-2.17 Daniel 2.21 Proverbes 8.15-8.16
2 itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquiruntTite 3.1 1 Pierre 2.13 Jérémie 44.14-44.17 Romains 13.5 Marc 12.40
3 nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa1 Pierre 3.13-3.14 Ecclésiaste 10.4-10.6 Romains 13.4 Proverbes 14.35 Jérémie 22.15-22.18
4 Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agitRomains 12.19 2 Chroniques 19.6 1 Thessaloniciens 4.6 Proverbes 24.23-24.24 Josué 20.9
5 ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam1 Pierre 2.19 Ecclésiaste 8.2 1 Pierre 3.16 Actes 24.16 Hébreux 13.18
6 ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientesMarc 12.14-12.17 Luc 20.21-20.26 Matthieu 22.17-22.21 Matthieu 17.24-17.27 Romains 12.8
7 reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honoremMatthieu 17.25 Luc 20.25 Matthieu 22.21 1 Timothée 5.17 Ephésiens 6.5
8 nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevitRomains 13.10 Matthieu 7.12 Galates 5.14 Jacques 2.8 Matthieu 22.39-22.40
9 nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsumLévitique 19.18 Matthieu 19.18-19.19 Exode 20.12-20.17 Luc 10.27 Marc 12.31
10 dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectioRomains 13.8 Matthieu 22.39-22.40 1 Corinthiens 13.4-13.7
11 et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimusEphésiens 5.14 1 Corinthiens 15.34 Luc 21.28 1 Pierre 4.7 1 Thessaloniciens 5.1-5.3
12 nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucisEphésiens 5.11 2 Corinthiens 6.7 Esaïe 2.20 Ezéchiel 18.31-18.32 1 Thessaloniciens 5.5-5.8
13 sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulationeGalates 5.21 1 Thessaloniciens 4.3-4.5 1 Thessaloniciens 4.12 Luc 21.34 Ephésiens 5.18
14 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriisGalates 3.27 Ephésiens 4.24 Galates 5.24 1 Pierre 2.11 Romains 8.12-8.13

Cette Bible est dans le domaine public.