Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Romains 13     

Romains 13
Vulgate


1 omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt Tite 3.1 Jean 19.11 1 Pierre 2.13-2.17 Matthieu 6.13 Daniel 2.21
2 itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt Tite 3.1 1 Pierre 2.13 Jérémie 44.14-44.17 Romains 13.5 Marc 12.40
3 nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa 1 Pierre 3.13-3.14 Ecclésiaste 10.4-10.6 Romains 13.4 Proverbes 14.35 Jérémie 22.15-22.18
4 Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit Romains 12.19 2 Chroniques 19.6 1 Thessaloniciens 4.6 Proverbes 24.23-24.24 Proverbes 31.8-31.9
5 ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam 1 Pierre 2.19 Ecclésiaste 8.2 1 Pierre 3.16 Actes 24.16 Hébreux 13.18
6 ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes Matthieu 17.24-17.27 Marc 12.14-12.17 Luc 20.21-20.26 Matthieu 22.17-22.21 1 Samuel 7.16-7.17
7 reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem Matthieu 17.25 Luc 20.25 Matthieu 22.21 1 Timothée 5.17 Ephésiens 6.2-6.3
8 nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit Romains 13.10 Matthieu 7.12 Galates 5.14 Jacques 2.8 Matthieu 22.39-22.40
9 nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum Lévitique 19.18 Matthieu 19.18-19.19 Exode 20.12-20.17 Luc 10.27 Marc 12.31
10 dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio Romains 13.8 Matthieu 22.39-22.40 1 Corinthiens 13.4-13.7
11 et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus Ephésiens 5.14 1 Corinthiens 15.34 Luc 21.28 1 Pierre 4.7 Marc 13.35-13.37
12 nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis Ephésiens 5.11 2 Corinthiens 6.7 Esaïe 2.20 Ezéchiel 18.31-18.32 1 Thessaloniciens 5.5-5.8
13 sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione Galates 5.21 1 Thessaloniciens 4.3-4.5 1 Thessaloniciens 4.12 Luc 21.34 Ephésiens 5.18
14 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis Galates 3.27 Ephésiens 4.24 Galates 5.24 1 Pierre 2.11 Romains 8.12-8.13

Cette Bible est dans le domaine public.