Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Romains 13.1     

Romains 13.1
Vulgate


1 omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae suntTite 3.1 1 Pierre 2.13-2.17 Jean 19.11 Jude 1.8 Ephésiens 5.21
2 itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt1 Pierre 2.13 Tite 3.1 Jérémie 23.8-23.17 Luc 20.47 Esaïe 58.2
3 nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illaProverbes 20.2 Deutéronome 25.1 1 Pierre 3.13-3.14 Ecclésiaste 10.4-10.6 Romains 13.4
4 Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit2 Chroniques 19.6 Romains 12.19 Proverbes 24.23-24.24 1 Thessaloniciens 4.6 Esaïe 1.17
5 ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiamEcclésiaste 8.2 1 Pierre 2.19 1 Samuel 24.5-24.6 1 Pierre 2.13-2.15 1 Pierre 3.16
6 ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientesMatthieu 22.17-22.21 Matthieu 17.24-17.27 Marc 12.14-12.17 Luc 20.21-20.26 Luc 23.2
7 reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honoremMatthieu 17.25 Luc 20.25 1 Timothée 5.17 Matthieu 22.21 1 Timothée 6.1
8 nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevitRomains 13.10 Matthieu 7.12 Galates 5.14 Matthieu 22.39-22.40 Jacques 2.8
9 nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsumLévitique 19.18 Matthieu 19.18-19.19 Exode 20.12-20.17 Marc 12.31 Romains 7.7-7.8
10 dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectioRomains 13.8 Matthieu 22.39-22.40 1 Corinthiens 13.4-13.7
11 et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimusEphésiens 5.14 1 Corinthiens 15.34 Luc 21.28 1 Pierre 4.7 1 Corinthiens 7.29-7.31
12 nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucisEphésiens 5.11 2 Corinthiens 6.7 Ezéchiel 18.31-18.32 1 Thessaloniciens 5.5-5.8 Esaïe 30.22
13 sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulationeGalates 5.21 Luc 21.34 1 Thessaloniciens 4.3-4.5 1 Thessaloniciens 4.12 Ephésiens 5.18
14 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriisGalates 3.27 Ephésiens 4.24 Galates 5.24 1 Pierre 2.11 Colossiens 3.5-3.8

Cette Bible est dans le domaine public.