Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Michée 7     

Michée 7
Vulgate


1 vae mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae non est botrus ad comedendum praecoquas ficus desideravit anima mea Esaïe 28.4 Osée 9.10 Esaïe 24.13 Esaïe 17.6 Jérémie 4.31
2 periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem Psaumes 12.1 Jérémie 5.26 Esaïe 57.1 Proverbes 1.11 Esaïe 59.7
3 malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et conturbaverunt eam Michée 3.11 Proverbes 4.16-4.17 Amos 5.12 Jérémie 8.10 Jérémie 3.5
4 qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe dies speculationis tuae visitatio tua venit nunc erit vastitas eorum Esaïe 22.5 Ezéchiel 2.6 2 Samuel 23.6-23.7 Esaïe 10.3 Hébreux 6.8
5 nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui Jérémie 9.4 Psaumes 118.8-118.9 Juges 16.5-16.20 Job 6.14-6.15 Matthieu 10.16
6 quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici eius Matthieu 10.35-10.36 Matthieu 10.21 Luc 12.53 Ezéchiel 22.7 2 Samuel 16.11
7 ego autem ad Dominum aspiciam expectabo Deum salvatorem meum audiet me Deus meus Esaïe 25.9 Psaumes 37.7 Psaumes 25.5 Psaumes 62.1-62.8 Esaïe 45.22
8 ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum sedero in tenebris Dominus lux mea est Esaïe 9.2 Psaumes 112.4 Psaumes 107.10-107.15 2 Corinthiens 4.6 Jean 8.12
9 iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum educet me in lucem videbo in iustitiam eius Psaumes 37.6 1 Samuel 24.15 1 Corinthiens 4.5 2 Thessaloniciens 1.5-1.10 Job 34.31-34.32
10 et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem ut lutum platearum Zacharie 10.5 Joël 2.17 2 Samuel 22.43 Michée 4.11 Psaumes 42.10
11 dies ut aedificentur maceriae tuae in die illa longe fiet lex Néhémie 3.1-3.16 Néhémie 2.8 Néhémie 4.3 Néhémie 2.17 Esaïe 54.11
12 in die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et ad mare de mari et ad montem de monte Esaïe 19.23-19.25 Esaïe 11.16 Osée 11.11 Ezéchiel 37.21 Jérémie 3.18
13 et erit terra in desolationem propter habitatores suos et propter fructum cogitationum eorum Esaïe 3.10-3.11 Jérémie 25.11 Proverbes 31.31 Job 4.8 Jérémie 17.10
14 pasce populum tuum in virga tua gregem hereditatis tuae habitantes solos in saltu in medio Carmeli pascentur Basan et Galaad iuxta dies antiquos Michée 5.4 Psaumes 28.9 Amos 9.11 Esaïe 49.10 Psaumes 95.7
15 secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostendam ei mirabilia Esaïe 11.16 Esaïe 51.9 Exode 3.20 Jérémie 23.7-23.8 Esaïe 63.11-63.15
16 videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua ponent manus super os aures eorum surdae erunt Esaïe 26.11 Job 40.4 Job 29.9-29.10 Esaïe 52.15 Ezéchiel 38.23
17 lingent pulverem sicut serpens velut reptilia terrae proturbabuntur de aedibus suis Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te Esaïe 49.23 Psaumes 72.9 Psaumes 18.45 Josué 9.24 Esaïe 64.2
18 quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est Esaïe 43.25 Jérémie 50.20 Jérémie 32.41 Michée 2.12 Exode 15.11
19 revertetur et miserebitur nostri deponet iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra Esaïe 38.17 Jérémie 50.20 Romains 6.14 Esaïe 43.25 Esaïe 63.15-63.17
20 dabis veritatem Iacob misericordiam Abraham quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis Luc 1.72-1.74 Genèse 28.13-28.14 Deutéronome 7.8 Genèse 17.7-17.8 Genèse 26.3-26.4

Cette Bible est dans le domaine public.