Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Michée 7.16     

Michée 7.16
Vulgate


1 vae mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae non est botrus ad comedendum praecoquas ficus desideravit anima meaOsée 9.10 Esaïe 24.13 Esaïe 28.4 Esaïe 17.6 Jérémie 15.10
2 periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortemPsaumes 12.1 Jérémie 5.26 Esaïe 57.1 Proverbes 1.11 Esaïe 59.7
3 malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et conturbaverunt eamMichée 3.11 Proverbes 4.16-4.17 Amos 5.12 Jérémie 8.10 Ezéchiel 22.27
4 qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe dies speculationis tuae visitatio tua venit nunc erit vastitas eorumEsaïe 22.5 Ezéchiel 2.6 2 Samuel 23.6-23.7 Esaïe 10.3 Luc 21.25
5 nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tuiJérémie 9.4 Psaumes 118.8-118.9 Job 6.14-6.15 Matthieu 10.16 Juges 16.5-16.20
6 quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici eiusMatthieu 10.35-10.36 Matthieu 10.21 Luc 12.53 Ezéchiel 22.7 Matthieu 26.49-26.50
7 ego autem ad Dominum aspiciam expectabo Deum salvatorem meum audiet me Deus meusEsaïe 25.9 Psaumes 37.7 Psaumes 25.5 Psaumes 38.15 Lamentations 3.25-3.26
8 ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum sedero in tenebris Dominus lux mea estEsaïe 9.2 Psaumes 112.4 Psaumes 107.10-107.15 2 Corinthiens 4.6 Jean 8.12
9 iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum educet me in lucem videbo in iustitiam eiusPsaumes 37.6 1 Samuel 24.15 1 Corinthiens 4.5 2 Thessaloniciens 1.5-1.10 1 Samuel 25.39
10 et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem ut lutum platearumZacharie 10.5 Joël 2.17 Michée 4.11 Psaumes 42.10 Psaumes 18.42
11 dies ut aedificentur maceriae tuae in die illa longe fiet lexEsaïe 54.11 Néhémie 4.6 Amos 9.11-9.15 Daniel 9.25 Esdras 4.12-4.24
12 in die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et ad mare de mari et ad montem de monteEsaïe 19.23-19.25 Esaïe 11.16 Osée 11.11 Esaïe 66.19-66.20 Esaïe 49.12
13 et erit terra in desolationem propter habitatores suos et propter fructum cogitationum eorumEsaïe 3.10-3.11 Jérémie 25.11 Jérémie 32.19 Proverbes 1.31 Esaïe 24.3-24.8
14 pasce populum tuum in virga tua gregem hereditatis tuae habitantes solos in saltu in medio Carmeli pascentur Basan et Galaad iuxta dies antiquosMichée 5.4 Psaumes 28.9 Amos 9.11 Esaïe 49.10 Psaumes 95.7
15 secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostendam ei mirabiliaEsaïe 11.16 Psaumes 78.12-78.72 Psaumes 68.22 Esaïe 51.9 Exode 3.20
16 videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua ponent manus super os aures eorum surdae eruntEsaïe 26.11 Job 29.9-29.10 Esaïe 52.15 Job 40.4 Psaumes 126.2
17 lingent pulverem sicut serpens velut reptilia terrae proturbabuntur de aedibus suis Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt teEsaïe 49.23 Psaumes 72.9 Psaumes 18.45 Esaïe 25.3 Esaïe 59.19
18 quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam estEsaïe 43.25 Jérémie 32.41 Jérémie 50.20 Michée 2.12 Exode 15.11
19 revertetur et miserebitur nostri deponet iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostraEsaïe 38.17 Jérémie 50.20 Psaumes 130.8 Psaumes 103.12 Jérémie 31.34
20 dabis veritatem Iacob misericordiam Abraham quae iurasti patribus nostris a diebus antiquisGenèse 28.13-28.14 Luc 1.72-1.74 Luc 1.54-1.55 Genèse 12.2-12.3 Genèse 22.16-22.18

Cette Bible est dans le domaine public.