Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Lévitique 1.16     

Lévitique 1.16
Vulgate


1 vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicensExode 19.3 Exode 25.22 Exode 40.34-40.35 Exode 29.42 Exode 24.12
2 loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimasLévitique 22.18-22.19 Romains 12.6 Ephésiens 5.2 Genèse 4.3 Genèse 4.5
3 si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi DominumHébreux 9.14 Deutéronome 15.21 Exode 12.5 Lévitique 22.19-22.24 Nombres 29.13
4 ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiensExode 29.10 2 Chroniques 29.23-29.24 Lévitique 3.2 Exode 29.15 Exode 29.19
5 immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculiLévitique 1.11 Lévitique 3.8 Lévitique 3.2 Lévitique 3.13 Hébreux 12.24
6 detractaque pelle hostiae artus in frusta concidentLévitique 7.8 Genèse 3.21
7 et subicient in altari ignem strue lignorum ante conpositaGenèse 22.9 Lévitique 6.12-6.13 Lévitique 9.24-10.1 Malachie 1.10 2 Chroniques 7.1
8 et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecoriLévitique 1.12 1 Rois 18.23 Lévitique 8.18-8.21 1 Rois 18.33 Lévitique 9.13-9.14
9 intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem DominoGenèse 8.21 Lévitique 1.13 Ephésiens 5.2 Exode 29.18 Lévitique 3.11
10 quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeretGenèse 8.20 Lévitique 1.2-1.3 Exode 12.5 Jean 1.29 Lévitique 22.19
11 immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitumLévitique 1.5 Lévitique 6.25 Lévitique 7.2 Lévitique 1.7-1.9 Lévitique 9.12-9.14
12 dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis 13 intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum DominoLévitique 1.9
14 sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbaeLévitique 5.7 Luc 2.24 Lévitique 12.8 Genèse 15.9 2 Corinthiens 8.12
15 offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altarisPsaumes 69.1-69.21 Esaïe 53.10 Matthieu 26.1-26.27 Psaumes 22.1 Esaïe 53.4-53.5
16 vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solentLuc 1.35 Lévitique 6.10-6.11 Lévitique 4.12 Hébreux 13.11-13.14 1 Pierre 1.2
17 confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris DominoGenèse 15.10 Psaumes 16.10 Lévitique 1.13 Hébreux 10.6-10.12 1 Pierre 3.18

Cette Bible est dans le domaine public.