Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Osée 9 Vulgate
1 noli laetari Israhel noli exultare sicut populi quia fornicatus es a Deo tuo dilexisti mercedem super omnes areas tritici 2 area et torcular non pascet eos et vinum mentietur eis 3 non habitabunt in terra Domini reversus est Ephraim Aegyptum et in Assyriis pollutum comedit 4 non libabunt Domino vinum et non placebunt ei sacrificia eorum quasi panis lugentium omnes qui comedunt eum contaminabuntur quia panis eorum animae ipsorum non intrabit in domum Domini 5 quid facietis in die sollemni in die festivitatis Domini 6 ecce enim profecti sunt a vastitate Aegyptus congregavit eos Memphis sepeliet eos desiderabile argenti eorum urtica hereditabit lappa in tabernaculis eorum 7 venerunt dies visitationis venerunt dies retributionis scitote Israhel stultum prophetam insanum virum spiritalem propter multitudinem iniquitatis tuae et multitudo amentiae 8 speculator Ephraim cum Deo meo propheta laqueus ruinae super omnes vias eius insania in domo Dei eius 9 profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum
Passé et avenir d’Israël
10 quasi uvas in deserto inveni Israhel quasi prima poma ficulneae in cacumine eius vidi patres eorum ipsi autem intraverunt ad Beelphegor et abalienati sunt in confusione et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt 11 Ephraim quasi avis avolavit gloria eorum a partu et ab utero et a conceptu 12 quod si et enutrierint filios suos absque liberis eos faciam in hominibus sed et vae eis cum recessero ab eis 13 Ephraim ut vidi Tyrus erat fundata in pulchritudine et Ephraim educit ad interfectorem filios suos 14 da eis Domine quid dabis eis da eis vulvam sine liberis et ubera arentia 15 omnes nequitiae eorum in Galgal quia ibi exosos habui eos propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos non addam ut diligam eos omnes principes eorum recedentes 16 percussus est Ephraim radix eorum exsiccata est fructum nequaquam facient quod si et genuerint interficiam amantissima uteri eorum 17 abiciet eos Deus meus quia non audierunt eum et erunt vagi in nationibus