Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ezéchiel 9     

Ezéchiel 9
Vulgate


1 et clamavit in auribus meis voce magna dicens adpropinquaverunt visitationes urbis et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua Esaïe 6.8 2 Rois 10.24 Ezéchiel 43.6-43.7 Apocalypse 14.7 Exode 12.23
2 et ecce sex viri veniebant de via portae superioris quae respicit ad aquilonem et uniuscuiusque vas interitus in manu eius vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis et atramentarium scriptoris ad renes eius et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum Lévitique 16.4 Ezéchiel 10.2 Ezéchiel 10.6-10.7 2 Rois 15.35 Apocalypse 15.6
3 et gloria Domini Israhel adsumpta est de cherub quae erat super eum ad limen domus et vocavit virum qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis Ezéchiel 10.4 Ezéchiel 11.22-11.23 Ezéchiel 8.4 Ezéchiel 3.23 Ezéchiel 43.2-43.4
4 et dixit Dominus ad eum transi per mediam civitatem in medio Hierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio eius Apocalypse 9.4 Apocalypse 14.1 2 Corinthiens 1.22 Apocalypse 7.2-7.3 Psaumes 119.136
5 et illis dixit audiente me transite per civitatem sequentes eum et percutite non parcat oculus vester neque misereamini Ezéchiel 5.11 Ezéchiel 8.18 Esaïe 22.14 1 Samuel 9.15 Ezéchiel 7.4
6 senem adulescentulum et virginem parvulum et mulieres interficite usque ad internicionem omnem autem super quem videritis thau ne occidatis et a sanctuario meo incipite coeperunt ergo a viris senioribus qui erant ante faciem domus 2 Chroniques 36.17 Jérémie 25.29 Apocalypse 9.4 1 Samuel 15.3 Amos 3.2
7 et dixit ad eos contaminate domum et implete atria interfectis egredimini et egressi sunt et percutiebant eos qui erant in civitate Ezéchiel 7.20-7.22 2 Chroniques 36.17 Lamentations 2.4-2.7 Psaumes 79.1-79.3 Luc 13.1
8 et caede conpleta remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio heu heu heu Domine Deus ergone disperdes omnes reliquias Israhel effundens furorem tuum super Hierusalem Ezéchiel 11.13 Nombres 14.5 1 Chroniques 21.16 Josué 7.6 Ezéchiel 4.14
9 et dixit ad me iniquitas domus Israhel et Iuda magna est nimis valde et repleta est terra sanguinibus et civitas repleta est aversione dixerunt enim dereliquit Dominus terram et Dominus non videt Job 22.13 Ezéchiel 8.12 Ezéchiel 7.23 Michée 3.1-3.3 Esaïe 29.15
10 igitur et meus non parcet oculus neque miserebor viam eorum super caput eorum reddam Ezéchiel 7.4 Ezéchiel 8.18 Ezéchiel 11.21 Esaïe 65.6 Osée 9.7
11 et ecce vir qui indutus erat lineis qui habebat atramentarium in dorso suo respondit verbum dicens feci sicut praecepisti mihi Esaïe 46.10-46.11 Psaumes 103.20 Zacharie 1.10-1.11 Zacharie 6.7-6.8 Apocalypse 16.17

Cette Bible est dans le domaine public.