Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 43.13     

Jérémie 43.13
Vulgate


1 factum est autem cum conplesset Hieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba haecJérémie 26.8 Jérémie 42.22 Jérémie 51.63 Exode 24.3 1 Samuel 8.10
2 dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Hieremiam mendacium tu loqueris
non misit te Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini Aegyptum ut habitetis illuc2 Chroniques 36.13 Jérémie 5.12-5.13 Jérémie 42.1 Esaïe 7.9 Jérémie 40.8
3 sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos ut tradat nos in manibus Chaldeorum ut interficiat nos et transduci faciat in BabylonemJérémie 45.1-45.3 Jérémie 36.4 Jérémie 36.26 Jérémie 36.10 Jérémie 38.4
4 et non audivit Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini ut maneret in terra IudaJérémie 42.5-42.6 Jérémie 44.5 2 Chroniques 25.16 Psaumes 37.3 Ecclésiaste 9.16
5 sed tollens Iohanan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iuda qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi ut habitarent in terra IudaJérémie 40.11-40.12 1 Samuel 26.19 Jérémie 41.15-41.16
6 viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiae cum Godolia filio Ahicam filii Saphan et Hieremiam prophetam et Baruch filium NeriaeJérémie 40.7 Jérémie 39.10 Jérémie 41.10 Ecclésiaste 9.1-9.2 Lamentations 3.1
7 et ingressi sunt terram Aegypti quia non oboedierunt voci Domini et venerunt usque ad TafnasJérémie 2.16 Jérémie 44.1 Jérémie 46.14 Esaïe 30.4 Ezéchiel 30.18
8 et factus est sermo Domini ad Hieremiam in Tafnis dicens2 Timothée 2.9 Jérémie 2.16 Psaumes 139.7
9 sume in manu tua lapides grandes et absconde eos in crypta quae est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Tafnis cernentibus viris iudaeisJérémie 18.2-18.12 Jérémie 19.1-19.15 Esaïe 20.1-20.4 Ezéchiel 12.3-12.16 Jérémie 51.63-51.64
10 et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego mittam et adsumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum eius super lapides istos quos abscondi et statuet solium suum super eosPsaumes 27.5 Psaumes 31.20 Jérémie 1.15 Esaïe 44.28-45.1 Psaumes 18.11
11 veniensque percutiet terram Aegypti quos in morte in morte et quos in captivitate in captivitate et quos in gladio in gladioJérémie 44.13 Jérémie 15.2 Ezéchiel 29.19-29.20 Jérémie 25.19 Esaïe 19.1-19.25
12 et succendet ignem in delubris deorum Aegypti et conburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Aegypti sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in paceEzéchiel 30.13 Jérémie 46.25 Esaïe 49.18 Esaïe 19.1 Exode 12.12
13 et conteret statuas domus Solis quae sunt in terra Aegypti et delubra deorum Aegypti conburet igniEsaïe 19.18

Cette Bible est dans le domaine public.