Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esther 11     

Esther 11
Vulgate


1 anno quarto regnantibus Ptolemaeo et Cleopatra attulerunt Dosithaeus qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat et Ptolemaeus filius ejus hanc epistolam phurim quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Jerusalem
2 anno secundo regnante Artaxerxe maximo prima die mensis Nisan vidit somnium Mardochaeus filius Jairi filii Semei filii Cis de tribu Benjamin
3 homo Judaeus qui habitabat in urbe Susis vir magnus et inter primos aulae regiae
4 erat autem de eo numero captivorum quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda
5 et hoc ejus somnium fuit apparuerunt voces et tumultus et tonitrua et terraemotus et conturbatio super terram
6 et ecce duo dracones magni paratique contra se in praelium
7 ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes ut pugnarent contra gentem justorum
8 fuitque dies illa tenebrarum et discriminis tribulationis et angustiae et ingens formido super terram
9 conturbataque est gens justorum timentium mala sua et praeparata ad mortem
10 clamaveruntque ad Deum et illis vociferantibus fons parvus creavit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit
11 lux et sol ortus est et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclytos
12 quod cum vidisset Mardochaeus et surrexisset de strato cogitabat quid Deus facere vellet et fixum habebat in animo scire cupiens quid significaret somnium

Cette Bible est dans le domaine public.