Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esther 12     

Esther 12
Vulgate


1 morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis qui janitores erant palatii
2 cumque intellexisset cogitationes eorum et curas diligentius pervidisset didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere et nuntiavit super eo regi
3 aui de utroque habita quaestione confessos jussit duci ad mortem
4 rex autem quod gestum erat scripsit in commentariis sed et Mardochæus rei memoriam litteris tradidit
5 praecepitque ei rex ut in aula palatii moraretur datis ei pro delatione muneribus
6 Aman vero filius Amadathi Bugaeus erat gloriosissimus coram rege et voluit nocere Mardochaeo et populo ejus pro duobus eunuchis regis qui fuerant interfecti et diripuerunt bona vel substantias eorum epistolae autem hoc exemplar fuit

Cette Bible est dans le domaine public.