Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esther 1.9     

Esther 1.9
Vulgate


1 in diebus Asueri qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provinciasEsther 8.9 Daniel 9.1 Esdras 4.6 Daniel 6.1 Esther 9.30
2 quando sedit in solio regni sui Susa civitas regni eius exordium fuitNéhémie 1.1 1 Rois 1.46 Daniel 8.2 2 Samuel 7.1 Esther 3.15
3 tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum inclitis et praefectis provinciarum coram seEsther 2.18 Marc 6.21 1 Rois 3.15 Daniel 5.1 Esaïe 21.2
4 ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac magnitudinem atque iactantiam potentiae suae multo tempore centum videlicet et octoginta diebusRomains 9.23 Colossiens 1.27 Daniel 4.36 Psaumes 21.5 Psaumes 145.12-145.13
5 cumque implerentur dies convivii invitavit omnem populum qui inventus est Susis a maximo usque ad minimum et septem diebus iussit convivium praeparari in vestibulo horti et nemoris quod regio cultu et manu consitum eratEsther 7.7-7.8 2 Chroniques 7.8-7.9 2 Chroniques 30.21-30.25
6 et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carpasini et hyacinthini sustentata funibus byssinis atque purpureis qui eburneis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur lectuli quoque aurei et argentei super pavimentum zmaragdino et pario stratum lapide dispositi erant quod mira varietate pictura decorabatEzéchiel 23.41 Amos 6.4 Esther 7.8 Esther 8.15 Exode 26.36-26.37
7 bibebant autem qui invitati erant aureis poculis et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur vinum quoque ut magnificentia regia dignum erat abundans et praecipuum ponebatur2 Chroniques 9.20 Daniel 5.2-5.4 Esther 2.18 1 Rois 10.21
8 nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum sed sic rex statuerat praeponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod velletHabakuk 2.15-2.16 Jérémie 35.8 Jérémie 51.7 Jean 2.8
9 Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio ubi rex Asuerus manere consueveratEsther 5.4 Esther 5.8
10 itaque die septimo cum rex esset hilarior et post nimiam potionem incaluisset mero praecepit Mauman et Bazatha et Arbona et Bagatha et Abgatha et Zarath et Charchas septem eunuchis qui in conspectu eius ministrabantEsther 7.9 Juges 16.25 Proverbes 20.1 2 Samuel 13.28 Ecclésiaste 7.2-7.4
11 ut introducerent reginam Vasthi coram rege posito super caput eius diademate et ostenderet cunctis populis et principibus illius pulchritudinem erat enim pulchra valdeMarc 6.21-6.22 2 Samuel 14.25 1 Samuel 25.3 Esther 2.17 Proverbes 31.30
12 quae rennuit et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat venire contempsit unde iratus rex et nimio furore succensusProverbes 19.12 Exode 32.22 Psaumes 79.5 Deutéronome 29.20 Daniel 2.12
13 interrogavit sapientes qui ex more regio semper ei aderant et illorum faciebat cuncta consilio scientium leges ac iura maiorumJérémie 10.7 1 Chroniques 12.32 Daniel 2.12 Daniel 2.2 Matthieu 2.1
14 erant autem primi et proximi Charsena et Sethar et Admatha et Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha septem duces Persarum atque Medorum qui videbant faciem regis et primi post eum residere soliti erant2 Rois 25.19 Esdras 7.14 Matthieu 18.10 Apocalypse 22.4
15 cui sententiae Vasthi regina subiaceret quae Asueri regis imperium quod per eunuchos mandaverat facere noluissetEsther 6.6
16 responditque Mamuchan audiente rege atque principibus non solum regem laesit regina Vasthi sed omnes principes et populos qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri1 Corinthiens 6.7-6.8 Actes 25.10 Actes 18.14
17 egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres ut contemnant viros suos et dicant rex Asuerus iussit ut regina Vasthi intraret ad eum et illa noluitEphésiens 5.33 2 Samuel 6.16
18 atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum unde regis iusta est indignatio1 Rois 11.3 Juges 5.29
19 et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribatur iuxta legem Persarum atque Medorum quam praeteriri inlicitum est ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem sed regnum illius altera quae melior illa est accipiatEsther 8.8 1 Samuel 15.28 1 Rois 3.28 Daniel 6.8-6.15 Esther 3.9
20 et hoc in omne quod latissimum est provinciarum tuarum divulgetur imperium et cunctae uxores tam maiorum quam minorum deferant maritis suisColossiens 3.18 Ephésiens 5.33 1 Pierre 3.1-3.7 Deutéronome 21.21 Ephésiens 5.22
21 placuit consilium eius regi et principibus fecitque rex iuxta consultum MamuchanEsther 2.4 Genèse 41.37 Esther 1.19
22 et misit epistulas ad universas provincias regni sui ut quaeque gens audire et legere poterat diversis linguis et litteris esse viros principes ac maiores in domibus suis et hoc per cunctos populos divulgariEsther 3.12 Esther 8.9 Ephésiens 5.22-5.24 1 Timothée 2.12 Luc 16.8

Cette Bible est dans le domaine public.