Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Néhémie 8.12     

Néhémie 8.12
Vulgate


1 et venerat mensis septimus filii autem Israhel erant in civitatibus suis congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quae est ante portam Aquarum et dixerunt Ezrae scribae ut adferret librum legis Mosi quam praecepit Dominus IsraheliEsdras 7.6 Néhémie 3.26 2 Chroniques 34.15 Matthieu 23.34 Matthieu 13.52
2 adtulit ergo Ezras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque qui poterant intellegere in die prima mensis septimiLévitique 23.24 Nombres 29.1 Deutéronome 17.18 Malachie 2.7 Esaïe 28.9
3 et legit in eo aperte in platea quae erat ante portam Aquarum de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et sapientium et aures omnis populi erant erectae ad librumApocalypse 3.22 Hébreux 2.1-2.3 Apocalypse 2.29 Luc 8.18 Actes 28.23
4 stetit autem Ezras scriba super gradum ligneum quem fecerat ad loquendum et steterunt iuxta eum Matthathia et Sema et Ania et Uria et Helcia et Maasia ad dextram eius et ad sinistram Phadaia Misahel et Melchia et Asum et Asephdana Zaccharia et MosollamEsdras 10.29 Néhémie 10.3 Néhémie 10.20 Néhémie 12.13 Néhémie 10.18
5 et aperuit Ezras librum coram omni populo super universum quippe populum eminebat et cum aperuisset eum stetit omnis populusJuges 3.20 1 Rois 8.14 Luc 4.16-4.17
6 et benedixit Ezras Domino Deo magno et respondit omnis populus amen amen elevans manus suas et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram1 Timothée 2.8 Exode 4.31 Néhémie 5.13 Lamentations 3.41 2 Chroniques 20.18
7 porro Hiesue et Baani et Serebia Iamin Accub Septhai Odia Maasia Celita Azarias Iozabed Anam Phalaia Levitae silentium faciebant in populo ad audiendam legem populus autem stabat in gradu suoNéhémie 9.4 Néhémie 3.23 Esdras 10.22-10.23 Lévitique 10.11 Néhémie 10.18
8 et legerunt in libro legis Dei distincte et adposite ad intellegendum et intellexerunt cum legereturActes 17.2-17.3 Actes 8.30-8.35 Matthieu 5.27-5.28 Luc 24.27 Actes 28.23
9 dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitae interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legisNéhémie 7.65 Néhémie 7.70 Deutéronome 12.12 Deutéronome 12.7 Néhémie 8.2
10 et dixit eis ite comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes ei qui non praeparavit sibi quia sanctus dies Domini est et nolite contristari gaudium enim Domini est fortitudo nostraProverbes 17.22 Psaumes 28.7-28.8 2 Corinthiens 12.8-12.9 Psaumes 149.2 2 Corinthiens 8.2
11 Levitae autem silentium faciebant in omni populo dicentes tacete quia dies sanctus est et nolite dolereNombres 13.30
12 abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet et mitteret partes et faceret laetitiam magnam quia intellexerant verba quae docuerat eosNéhémie 8.7-8.8 Jérémie 15.16 Psaumes 119.14 Proverbes 2.10-2.11 Psaumes 119.130
13 et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et Levitae ad Ezram scribam ut interpretaretur eis verba legis2 Chroniques 30.23 Actes 4.1 Actes 13.42 Proverbes 8.33-8.34 Marc 6.33-6.34
14 et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu Mosi ut habitent filii Israhel in tabernaculis in die sollemni mense septimoLévitique 23.34 Genèse 33.17 Lévitique 23.40-23.43 Jean 7.2 Deutéronome 16.13-16.15
15 et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Hierusalem dicentes egredimini in montem et adferte frondes olivae et frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula sicut scriptum estLévitique 23.4 Lévitique 23.40 Deutéronome 16.16 Matthieu 21.1 Juges 9.48-9.49
16 et egressus est populus et adtulerunt feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portae Aquarum et in platea portae EphraimNéhémie 12.39 2 Rois 14.13 Néhémie 3.26 Néhémie 12.37 Jérémie 32.29
17 fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israhel usque ad diem illum et fuit laetitia magna nimis2 Chroniques 8.13 Esdras 3.4 2 Chroniques 7.8-7.10 2 Chroniques 35.18 1 Chroniques 29.22
18 legit autem in libro legis Dei per dies singulos a die primo usque ad diem novissimum et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo collectum iuxta ritumNombres 29.35 Lévitique 23.36 Deutéronome 31.10-31.13 Jean 7.37

Cette Bible est dans le domaine public.