Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Néhémie 1.6     

Néhémie 1.6
Vulgate


1 verba Neemiae filii Echliae et factum est in mense casleu anno vicesimo et ego eram in Susis castroZacharie 7.1 Néhémie 10.1 Esther 1.2 Daniel 8.2 Esdras 7.7
2 et venit Anani unus de fratribus meis ipse et viri ex Iuda et interrogavi eos de Iudaeis qui remanserant et supererant de captivitate et de HierusalemNéhémie 7.2 Psaumes 122.6-122.9 Ezéchiel 6.9 Ezéchiel 24.26-24.27 Psaumes 137.5-137.6
3 et dixerunt mihi qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate ibi in provincia in adflictione magna sunt et in obprobrio et murus Hierusalem dissipatus est et portae eius conbustae sunt igniNéhémie 2.17 2 Rois 25.10 Néhémie 2.13 Néhémie 2.3 Néhémie 7.6
4 cumque audissem verba huiuscemodi sedi et flevi et luxi diebus et ieiunabam et orabam ante faciem Dei caeliNéhémie 2.4 Esdras 10.1 Psaumes 137.1 Sophonie 3.18 Jonas 1.9
5 et dixi quaeso Domine Deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tuaDeutéronome 7.21 Néhémie 4.14 Exode 20.6 Néhémie 9.32 1 Chroniques 17.21
6 fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israhel servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israhel quibus peccaverunt tibi et ego et domus patris mei peccavimusDaniel 9.20 2 Chroniques 29.6 2 Chroniques 6.40 Daniel 9.17-9.18 Psaumes 106.6
7 vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum et caerimonias et iudicia quae praecepisti Mosi servo tuoPsaumes 106.6 Deutéronome 28.14-28.15 Néhémie 9.29-9.35 Psaumes 19.8-19.9 Lévitique 27.34
8 memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens cum transgressi fueritis ego dispergam vos in populosDeutéronome 4.25-4.27 Deutéronome 28.64 Lévitique 26.33-26.46 Deutéronome 32.26-32.28 Luc 1.72
9 et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibiDeutéronome 4.29-4.31 Deutéronome 12.5 Deutéronome 30.2-30.5 Jérémie 32.37 Lévitique 26.39-26.42
10 et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua validaDeutéronome 9.29 Exode 32.11 Esaïe 63.16-63.19 Deutéronome 15.15 Daniel 9.15-9.27
11 obsecro Domine sit auris tua adtendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc ego enim eram pincerna regisNéhémie 2.1 Néhémie 1.6 Genèse 40.21 Psaumes 130.2 Esaïe 26.8-26.9

Cette Bible est dans le domaine public.