Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Chroniques 8.12     

2 Chroniques 8.12
Vulgate


1 expletis autem viginti annis postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam1 Rois 9.10-9.28
2 civitates quas dederat Hiram Salomoni aedificavit et habitare ibi fecit filios Israhel1 Rois 9.11-9.18
3 abiit quoque in Emath Suba et obtinuit eam1 Rois 11.23-11.25 Nombres 13.21 1 Chroniques 18.3 Nombres 34.8 2 Samuel 8.3
4 et aedificavit Palmyram in deserto et alias civitates munitissimas aedificavit in Emath1 Rois 9.17-9.19
5 extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem civitates muratas habentes portas et vectes et seras1 Chroniques 7.24 Josué 16.3 Josué 16.5 2 Chroniques 14.7
6 Baalath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt Salomonis cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum omnia quae voluit Salomon atque disposuit aedificavit in Hierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suae1 Rois 9.18-9.19 Ecclésiaste 2.4 1 Rois 10.26 Josué 19.44 Cantique 4.8
7 omnem populum qui derelictus fuerat de Hettheis et Amorreis et Ferezeis et Eveis et Iebuseis qui non erant de stirpe IsrahelDeutéronome 7.1 Genèse 15.18-15.21 1 Rois 9.20-9.22
8 de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant filii Israhel subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hancJosué 16.10 1 Rois 9.21 1 Rois 4.6 1 Rois 5.13-5.14 Juges 1.21-1.36
9 porro de filiis Israhel non posuit ut servirent operibus regis ipsi enim erant viri bellatores et duces primi et principes quadrigarum et equitum eiusGalates 4.26 1 Samuel 8.11-8.12 Lévitique 25.39-25.46 Galates 4.31 Exode 19.5-19.6
10 omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta qui erudiebant populum1 Rois 9.23 2 Chroniques 2.18 1 Rois 5.16
11 filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam aedificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo David regis Israhel eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca Domini1 Rois 7.8 1 Rois 3.1 1 Rois 9.24 Ezéchiel 21.2 Exode 29.43
12 tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini quod extruxerat ante porticum2 Chroniques 4.1 Jean 10.23 1 Chroniques 28.17 Ezéchiel 8.16 Joël 2.17
13 ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Mosi in sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorumDeutéronome 16.16 Exode 29.38-29.42 Ezéchiel 46.3-46.15 Ezéchiel 45.17 Nombres 28.1-28.29
14 et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei et ianitores in divisionibus suis per portam et portam sic enim praeceperat David homo Dei1 Chroniques 9.17 Néhémie 12.24 Néhémie 12.36 Deutéronome 33.1 2 Chroniques 5.11
15 nec praetergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitae ex omnibus quae praeceperat et in custodiis thesaurorum1 Chroniques 26.20-26.26 1 Rois 7.51 2 Chroniques 30.12 1 Chroniques 9.29 Exode 39.42-39.43
16 omnes inpensas praeparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam1 Rois 5.18 1 Rois 6.7
17 tunc abiit Salomon in Hesiongaber et in Ahilath ad oram maris Rubri quae est in terra Edom2 Rois 14.22 Deutéronome 2.8 2 Rois 16.6 Nombres 33.35 1 Rois 9.26-9.27
18 misit autem ei Hiram per manum servorum suorum naves et nautas gnaros maris et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et adtulerunt ad regem Salomonem2 Chroniques 9.10 2 Chroniques 9.13 1 Rois 10.22 1 Rois 9.27-9.28 Ecclésiaste 2.8

Cette Bible est dans le domaine public.