Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Chroniques 29.31     

2 Chroniques 29.31
Vulgate


1 igitur Ezechias regnare coepit cum viginti quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abia filia Zacchariae2 Rois 18.1-18.3 2 Chroniques 26.5 1 Chroniques 3.13 Esaïe 1.1 Matthieu 1.9-1.10
2 fecitque quod erat placitum in conspectu Domini iuxta omnia quae fecerat David pater eius2 Chroniques 34.2 2 Chroniques 28.1
3 ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas2 Chroniques 28.24 2 Chroniques 29.7 Matthieu 6.33 2 Chroniques 34.3 2 Rois 16.14-16.18
4 adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in plateam orientalem2 Chroniques 32.6 Néhémie 3.29 Jérémie 19.2
5 dixitque ad eos audite me Levitae et sanctificamini mundate domum Domini Dei patrum vestrorum auferte omnem inmunditiam de sanctuario2 Chroniques 35.6 1 Chroniques 15.12 Ezéchiel 8.9-8.18 Ezéchiel 8.3 Exode 19.15
6 peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum averterunt facies suas a tabernaculo Domini et praebuerunt dorsumEzéchiel 8.16 Jérémie 2.27 Daniel 9.16 Esdras 5.12 Jérémie 2.13
7 cluserunt ostia quae erant in porticu et extinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israhel2 Chroniques 28.24 2 Chroniques 29.3 2 Rois 16.17-16.18 Malachie 1.10 Lévitique 24.2-24.8
8 concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Hierusalem tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestrisJérémie 25.18 Jérémie 25.9 Deutéronome 28.25 Jérémie 19.8 2 Chroniques 24.18
9 en corruerunt patres nostri gladiis filii nostri et filiae nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus2 Chroniques 28.17 2 Chroniques 28.5-28.8 Lévitique 26.17 Lamentations 5.7
10 nunc igitur placet mihi ut ineamus foedus cum Domino Deo Israhel et avertat a nobis furorem irae suae2 Chroniques 23.16 Jérémie 50.5 2 Rois 23.3 2 Chroniques 6.7-6.8 Jérémie 34.15
11 filii mi nolite neglegere vos elegit Dominus ut stetis coram eo et ministretis illi colatis eum et cremetis incensumGalates 6.7-6.8 Nombres 16.35-16.40 Nombres 8.6-8.14 Deutéronome 10.8 Nombres 18.2-18.7
12 surrexerunt ergo Levitae Maath filius Amasiae et Iohel filius Azariae de filiis Caath porro de filiis Merari Cis filius Abdai et Azarias filius Iallelel de filiis autem Gersom Ioha filius Zemma et Eden filius Ioaha1 Chroniques 6.44 Nombres 4.2-4.20 Exode 6.16-6.25 1 Chroniques 6.16-6.21 Nombres 3.19-3.20
13 at vero de filiis Elisaphan Samri et Iahihel de filiis quoque Asaph Zaccharias et Mathanias1 Chroniques 6.39 1 Chroniques 15.8 1 Chroniques 15.17 1 Chroniques 25.2 Lévitique 10.4
14 necnon de filiis Heman Iahihel et Semei sed et de filiis Idithun Semeias et Ozihel1 Chroniques 6.33 1 Chroniques 25.3 1 Chroniques 25.1 1 Chroniques 15.19 1 Chroniques 25.6
15 congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini ut expiarent domum Dei2 Chroniques 30.12 1 Chroniques 23.28 2 Chroniques 29.5
16 sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud extulerunt omnem inmunditiam quam intro reppererant in vestibulum domus Domini quam tulerunt Levitae et asportaverunt ad torrentem Cedron foras2 Chroniques 15.16 Ezéchiel 36.29 2 Chroniques 3.8 Exode 26.33-26.34 Matthieu 21.12-21.13
17 coeperunt autem prima die mensis primi mundare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini expiaveruntque templum diebus octo et in die sextadecima mensis eiusdem quod coeperant impleverunt1 Rois 6.3 2 Chroniques 29.3 Exode 12.2-12.8 1 Chroniques 28.11 2 Chroniques 3.4
18 ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocaustoseos vasaque eius necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis2 Chroniques 4.1 2 Chroniques 4.7-4.8 2 Chroniques 13.11
19 cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam praevaricatus est et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini2 Chroniques 28.24
20 consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit omnes principes civitatis et ascendit domum DominiGenèse 22.3 Jérémie 25.4 Exode 24.4 Josué 6.12
21 obtuleruntque simul tauros septem arietes septem agnos septem et hircos septem pro peccato pro regno pro sanctuario pro Iuda dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare DominiLévitique 4.3-4.14 Nombres 23.29 Nombres 15.22-15.24 Nombres 23.14 1 Chroniques 15.26
22 mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illud super altare mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinemLévitique 4.18 Lévitique 8.19 Lévitique 8.24 Lévitique 4.34 Lévitique 8.14-8.15
23 adplicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine inposueruntque manus suas super eosLévitique 4.15 Lévitique 1.4 Lévitique 4.24
24 et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum altari pro piaculo universi Israhelis pro omni quippe Israhel praeceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccatoColossiens 1.20-1.21 Ezéchiel 45.17 2 Corinthiens 5.18-5.21 Lévitique 4.13-4.35 Lévitique 8.15
25 constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetae siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius2 Chroniques 8.14 1 Chroniques 23.5 2 Samuel 24.11 1 Chroniques 28.19 2 Samuel 12.1-12.7
26 steteruntque Levitae tenentes organa David et sacerdotes tubas1 Chroniques 23.5 1 Chroniques 15.24 Amos 6.5 2 Chroniques 5.12-5.13 Nombres 10.10
27 et iussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare cumque offerrentur holocausta coeperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis quae David rex Israhel reppererat concrepare2 Chroniques 23.18 Psaumes 136.1 Psaumes 137.3-137.4 2 Chroniques 20.21 2 Chroniques 7.3
28 omni autem turba adorante cantores et hii qui tenebant tubas erant in officio suo donec conpleretur holocaustumPsaumes 89.15 Apocalypse 5.8-5.14 Psaumes 68.24-68.26
29 cumque finita esset oblatio incurvatus est rex et omnes qui erant cum eo et adoraverunt2 Chroniques 20.18 Philippiens 2.10-2.11 Psaumes 72.11 Romains 14.11 1 Chroniques 29.20
30 praecepitque Ezechias et principes Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis qui laudaverunt eum magna laetitia et curvato genu adoraveruntPsaumes 32.11-33.1 Psaumes 95.1-95.2 Philippiens 4.4 2 Samuel 23.1-23.2 Psaumes 100.1-100.2
31 Ezechias autem etiam haec addidit implestis manus vestras Domino accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota2 Chroniques 13.9 Exode 35.22 Lévitique 7.12 Exode 35.5 Esdras 1.4
32 porro numerus holocaustorum quae obtulit multitudo hic fuit tauros septuaginta arietes centum agnos ducentos1 Rois 8.63 1 Rois 3.4 1 Chroniques 29.21 Esdras 6.17
33 sanctificaveruntque Domino boves sescentos et oves tria milia 34 sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent unde et Levitae fratres eorum adiuverunt eos donec impleretur opus et sanctificarentur antistites Levitae quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes2 Chroniques 35.11 2 Chroniques 30.3 Nombres 8.15 Psaumes 94.15 2 Chroniques 30.16-30.17
35 fuerunt igitur holocausta plurima adipes pacificorum et libamina holocaustorum et conpletus est cultus domus DominiNombres 15.5-15.10 Exode 29.13 Lévitique 23.13 1 Corinthiens 14.40 Esdras 6.18
36 laetatusque est Ezechias et omnis populus eo quod ministerium Domini esset expletum de repente quippe hoc fieri placuerat2 Chroniques 30.12 Actes 2.41 Esdras 6.22 Psaumes 10.17 Proverbes 16.1

Cette Bible est dans le domaine public.