Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Chroniques 19.6     

2 Chroniques 19.6
Vulgate


1 reversus est autem Iosaphat rex Iuda domum suam pacifice in Hierusalem2 Chroniques 18.31-18.32
2 cui occurrit Hieu filius Anani videns et ait ad eum impio praebes auxilium et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris et idcirco iram quidem Domini merebaris1 Rois 16.1 2 Chroniques 32.25 2 Chroniques 16.7 2 Chroniques 20.34 Psaumes 139.21-139.22
3 sed bona opera inventa sunt in te eo quod abstuleris lucos de terra Iuda et praeparaveris cor tuum ut requireres Dominum2 Chroniques 12.12 1 Rois 14.13 Esdras 7.10 2 Chroniques 12.14 2 Chroniques 30.19
4 habitavit ergo Iosaphat in Hierusalem rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum2 Chroniques 15.8-15.13 1 Samuel 7.3-7.4 1 Samuel 7.15-7.17 2 Chroniques 29.10-29.11 Genèse 21.33
5 constituitque iudices terrae in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula locaDeutéronome 16.18-16.20 1 Pierre 2.13-2.14 Romains 13.1-13.5 2 Chroniques 19.8
6 et praecipiens iudicibus videte ait quid faciatis non enim hominis exercetis iudicium sed Domini et quodcumque iudicaveritis in vos redundabitDeutéronome 1.17 Actes 5.35 Actes 22.26 Josué 22.5 Lévitique 19.15
7 sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerumGenèse 18.25 Romains 2.11 Deutéronome 32.4 Colossiens 3.25 Deutéronome 10.17-10.18
8 in Hierusalem quoque constituit Iosaphat Levitas et sacerdotes et principes familiarum ex Israhel ut iudicium et causam Domini iudicarent habitatoribus eius2 Chroniques 17.8-17.9 1 Chroniques 26.29 1 Chroniques 23.4 Deutéronome 25.1 Deutéronome 17.8-17.13
9 praecepitque eis dicens sic agetis in timore Dei fideliter et corde perfecto2 Samuel 23.3 Esaïe 11.3-11.5 2 Chroniques 19.7 Deutéronome 1.16-1.17 Esaïe 32.1
10 omnem causam quae venerit ad vos fratrum vestrorum qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem ubicumque quaestio est de lege de mandato de caerimoniis de iustificationibus ostendite eis ut non peccent in Dominum et ne veniat ira super vos et super fratres vestros sic ergo agetis et non peccabitisDeutéronome 17.8-17.13 Nombres 16.46 Actes 20.31 2 Chroniques 19.2 1 Thessaloniciens 5.14
11 Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quae ad Dominum pertinent praesidebit porro Zabadias filius Ismahel qui est dux in domo Iuda super ea opera erit quae ad regis officium pertinent habetisque magistros Levitas coram vobis confortamini et agite diligenter et erit Dominus cum bonis2 Chroniques 19.8 1 Chroniques 26.30 Ecclésiaste 2.26 2 Timothée 2.1 Philippiens 4.8-4.9

Cette Bible est dans le domaine public.