Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Exode 40 Vulgate
Mise en place du tabernacle
1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2 mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii 3 et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum 4 et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis 5 et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones 6 et ante illud altare holocausti 7 labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua 8 circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius 9 et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur 10 altare holocausti et omnia vasa eius 11 labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum 12 adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua 13 indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum 14 [] 15 [] 16 fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus 17 igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum 18 erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas 19 et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat 20 posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper 21 cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem 22 posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum 23 ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi 24 posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi 25 locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini 26 posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum 27 et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus 28 posuit et tentorium in introitu tabernaculi 29 et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat 30 labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua 31 laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes 32 cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus 33 erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt
Présence de la gloire de l’Éternel sur le tabernacle
34 operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud 35 nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat 36 si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas 37 si pendebat desuper manebant in eodem loco 38 nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas