Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 37.19     

Genèse 37.19
Vulgate


1 habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suusGenèse 17.8 Genèse 28.4 Genèse 36.7 Genèse 23.4 Hébreux 11.9-11.16
2 et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimoGenèse 35.25-35.26 1 Samuel 2.22-2.24 1 Corinthiens 11.18 Genèse 35.22 Genèse 10.1
3 Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitamGenèse 37.32 Genèse 37.23 Jean 13.22-13.23 2 Samuel 13.18 Juges 5.30
4 videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loquiGenèse 27.41 1 Jean 4.20 1 Samuel 17.28 1 Jean 3.12 Genèse 49.23
5 accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris odii seminarium fuitGenèse 28.12 Daniel 4.5 Amos 3.7 Joël 2.28 Genèse 42.9
6 dixitque ad eos audite somnium meum quod vidiJuges 9.7 Genèse 44.18
7 putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meumGenèse 42.9 Genèse 43.26 Genèse 42.6 Genèse 44.14 Philippiens 2.10
8 responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii fomitem ministravit1 Samuel 10.27 Hébreux 10.29 Genèse 37.4 Psaumes 2.3-2.6 1 Samuel 17.28
9 aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare meActes 7.9-7.14 Genèse 44.19 Genèse 37.7 Genèse 41.25 Genèse 43.28
10 quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terramGenèse 27.29 Esaïe 60.14 Philippiens 2.10-2.11 Genèse 37.7
11 invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabatActes 7.9 Luc 2.19 Luc 2.51 Daniel 7.28 Tite 3.3
12 cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in SychemGenèse 33.18 Genèse 34.25-34.31 Genèse 37.1
13 dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondenteMatthieu 10.16 1 Samuel 3.4-3.6 Genèse 27.1 1 Samuel 3.8 Ephésiens 6.1-6.3
14 praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in SychemGenèse 35.27 Genèse 13.18 Josué 14.15 Genèse 23.2 Jérémie 29.7
15 invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereretJuges 4.22 Jean 18.7 Jean 18.4 Jean 20.15 2 Rois 6.19
16 at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi pascant gregesCantique 1.7 Luc 19.10
17 dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain2 Rois 6.13
18 qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occiderePsaumes 37.32 Marc 14.1 Psaumes 37.12 Actes 23.12 Jean 11.53
19 et mutuo loquebantur ecce somniator venitGenèse 37.5 Genèse 37.11 Genèse 49.23 Genèse 28.12
20 venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua1 Samuel 24.20 Psaumes 64.5 Proverbes 1.16 Proverbes 1.11-1.12 Proverbes 28.13
21 audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebatGenèse 42.22 Matthieu 10.28 Josué 10.28 Genèse 9.5 Genèse 35.22
22 non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suoActes 12.1 Genèse 42.22 Genèse 22.12 Deutéronome 13.9 Matthieu 27.24
23 confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymitaGenèse 37.31-37.33 Genèse 37.3 Genèse 42.21 Matthieu 27.28 Psaumes 22.18
24 miseruntque in cisternam quae non habebat aquamJérémie 38.6 Lamentations 3.52-3.55 Psaumes 88.6 Lamentations 4.20 Zacharie 9.11
25 et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in AegyptumGenèse 43.11 Genèse 37.28 Jérémie 8.22 Genèse 16.11-16.12 Genèse 37.36
26 dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsiusGenèse 37.20 Genèse 4.10 Ezéchiel 24.7 Psaumes 30.9 Matthieu 16.26
27 melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eiusGenèse 42.21 1 Samuel 18.17 Matthieu 16.26 2 Samuel 12.9 Apocalypse 18.13
28 et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in AegyptumActes 7.9 Psaumes 105.17 Genèse 45.4-45.5 Juges 6.1-6.3 Genèse 25.2
29 reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerumGenèse 37.34 Job 1.20 Genèse 44.13 Nombres 14.6 Genèse 34.13
30 et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo iboGenèse 42.13 Genèse 42.32 Jérémie 31.15 Genèse 37.20 Genèse 42.35-42.36
31 tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxeruntGenèse 37.23 Genèse 37.3 Proverbes 28.13
32 mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an nonGenèse 37.3 Genèse 44.20-44.23 Luc 15.30
33 quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit IosephGenèse 37.20 Genèse 44.28 2 Rois 2.24 Jean 13.7 1 Rois 13.24
34 scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo temporeGenèse 37.29 2 Samuel 3.31 Actes 14.14 2 Samuel 1.11 1 Rois 20.31
35 congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu2 Samuel 12.17 Genèse 42.38 Genèse 31.43 Jérémie 31.15 Psaumes 77.2
36 Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiaeGenèse 37.28 Genèse 40.4 2 Rois 25.8 Genèse 39.1-39.23 Genèse 25.1-25.2

Cette Bible est dans le domaine public.