Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Samuel 1.15     

1 Samuel 1.15
Vulgate


1 fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen eius Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus1 Samuel 1.19 1 Chroniques 6.25-6.27 1 Chroniques 6.34 1 Samuel 9.5 1 Samuel 17.12
2 et habuit duas uxores nomen uni Anna et nomen secundae Fenenna fueruntque Fenennae filii Annae autem non erant liberiJuges 13.2 Genèse 4.23 Genèse 16.1-16.2 Juges 8.30 Genèse 25.21
3 et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes DominiDeutéronome 12.5-12.7 Exode 23.14 Luc 2.41 Josué 18.1 Exode 34.23
4 venit ergo dies et immolavit Helcana deditque Fenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partesDeutéronome 12.17-12.18 Deutéronome 16.11 Lévitique 7.15 Lévitique 3.4 Deutéronome 12.5-12.7
5 Annae autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat Dominus autem concluserat vulvam eiusGenèse 30.2 Genèse 16.1 Genèse 43.34 Genèse 20.18 Deutéronome 21.15
6 adfligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat in tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eiusJob 6.14 Lévitique 18.18 Job 24.21
7 sicque faciebat per singulos annos cum redeunte tempore ascenderent templum Domini et sic provocabat eam porro illa flebat et non capiebat cibum1 Samuel 2.19
8 dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non comedis et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego melior sum tibi quam decem filiiRuth 4.15 1 Thessaloniciens 5.14 Esaïe 54.1 Job 6.14 Jean 20.13
9 surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini1 Samuel 3.3 2 Samuel 7.2 Psaumes 27.4 Psaumes 29.9 Psaumes 5.7
10 cum esset amaro animo oravit Dominum flens largiterJob 7.11 Job 10.1 Esaïe 38.15 Genèse 50.10 2 Samuel 17.8
11 et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens videris adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo eum Domino omnes dies vitae eius et novacula non ascendet super caput eiusJuges 13.5 Nombres 6.5 Genèse 29.32 Genèse 28.20 Juges 11.30
12 factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino ut Heli observaret os eiusLuc 18.1 Luc 11.8-11.10 1 Thessaloniciens 5.17 Ephésiens 6.18 Colossiens 4.2
13 porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius movebantur et vox penitus non audiebatur aestimavit igitur eam Heli temulentamGenèse 24.42-24.45 Romains 8.26 Néhémie 2.4 Actes 2.13 Zacharie 9.15
14 dixitque ei usquequo ebria eris digere paulisper vinum quo madesPsaumes 62.3 Proverbes 4.24 Matthieu 7.1-7.3 Ephésiens 4.31 Ephésiens 4.25
15 respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu DominiPsaumes 62.8 Psaumes 42.4 Lamentations 2.19 Psaumes 143.6 Psaumes 142.2-142.3
16 ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens1 Samuel 2.12 Deutéronome 13.13 Job 6.2-6.3 Job 10.1-10.2 Matthieu 12.34-12.35
17 tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israhel det tibi petitionem quam rogasti eum2 Rois 5.19 Juges 18.6 Marc 5.34 Psaumes 20.3-20.5 1 Samuel 25.35
18 et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque eius non sunt amplius in diversa mutatiRuth 2.13 Ecclésiaste 9.7 Romains 15.13 Genèse 33.15 Genèse 32.5
19 et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana Annam uxorem suam et recordatus est eius DominusGenèse 30.22 Genèse 21.1 1 Samuel 1.11 Genèse 4.1 Psaumes 119.147
20 et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuhel eo quod a Domino postulasset eumMatthieu 1.21 Exode 2.22 Genèse 41.51-41.52 Exode 2.10 Genèse 30.6-30.21
21 ascendit autem vir Helcana et omnis domus eius ut immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suum1 Samuel 1.3 Psaumes 101.2 Genèse 18.19 Josué 24.15 Deutéronome 12.11
22 et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter1 Samuel 1.11 1 Samuel 1.28 Luc 2.22 1 Samuel 3.1 1 Samuel 2.18
23 et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et mane donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum suum mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte2 Samuel 7.25 Genèse 21.7-21.8 Nombres 30.7-30.11 1 Samuel 1.17 Matthieu 24.19
24 et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulusJosué 18.1 Nombres 15.9-15.10 Deutéronome 12.5-12.6 Deutéronome 12.11 1 Samuel 4.3-4.4
25 et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum HeliLuc 2.22 Luc 18.15-18.16
26 et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum illa mulier quae steti coram te hic orans Dominum2 Rois 2.4 2 Rois 2.6 2 Rois 4.30 2 Rois 2.2 1 Samuel 20.3
27 pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi petitionem meam quam postulavi eum1 Samuel 1.11-1.13 1 Jean 5.15 Psaumes 118.5 Psaumes 116.1-116.5 Psaumes 6.9
28 idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et oravit Anna et aitGenèse 24.26 Genèse 24.52 1 Samuel 1.11 Genèse 24.48 2 Timothée 3.15

Cette Bible est dans le domaine public.