Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Josué 6.20     

Josué 6.20
Vulgate


1 Hiericho autem clausa erat atque munita timore filiorum Israhel et nullus egredi audebat aut ingrediJosué 2.24 Josué 2.7 Josué 2.9-2.14 2 Rois 17.4 Psaumes 127.1
2 dixitque Dominus ad Iosue ecce dedi in manus tuas Hiericho et regem eius omnesque fortes virosDeutéronome 7.24 Josué 2.9 Josué 8.1 Josué 2.24 Josué 6.9-6.24
3 circuite urbem cuncti bellatores semel per diem sic facietis sex diebusJosué 6.14 Josué 6.7 1 Corinthiens 1.21-1.25 Nombres 14.9 2 Corinthiens 4.7
4 septimo autem die sacerdotes tollant septem bucinas quarum usus est in iobeleo et praecedant arcam foederis septiesque circuibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinis2 Chroniques 20.21 2 Chroniques 20.17 Nombres 23.1 Lévitique 25.8-25.9 Apocalypse 8.2
5 cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior et in auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis ingredienturque singuli per locum contra quem steterint1 Samuel 4.5 Josué 6.20 Esaïe 25.12 Juges 7.20-7.22 Esaïe 30.25
6 vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos tollite arcam foederis et septem alii sacerdotes tollant septem iobeleorum bucinas et incedant ante arcam DominiJosué 6.13 Josué 6.8 Josué 3.6 Josué 3.3 Actes 9.1
7 ad populum quoque ait vadite et circuite civitatem armati praecedentes arcam DominiJosué 4.13 Josué 1.14 Josué 6.3
8 cumque Iosue verba finisset et septem sacerdotes septem bucinis clangerent ante arcam foederis DominiNombres 32.20 Josué 6.3-6.4
9 omnisque praecederet armatus exercitus reliquum vulgus arcam sequebatur ac bucinis omnia concrepabantJosué 6.13 Nombres 10.25 Esaïe 58.8 Esaïe 52.11-52.12
10 praeceperat autem Iosue populo dicens non clamabitis nec audietur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies in quo dicam vobis clamate et vociferaminiMatthieu 12.19 Esaïe 42.2 Luc 24.49 2 Samuel 5.23-5.24 Actes 1.7
11 circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in castra mansit ibi 12 igitur Iosue de nocte consurgente tulerunt sacerdotes arcam DominiJosué 3.1 Hébreux 11.7-11.8 Jean 9.6-9.7 Genèse 22.3 Deutéronome 31.25
13 et septem ex eis septem bucinas quarum in iobeleis usus est praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabatMatthieu 24.13 1 Chroniques 15.26 Galates 6.9
14 circumieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra sic fecerunt sex diebusJosué 6.11 Josué 6.3 Josué 6.15
15 die autem septimo diluculo consurgentes circumierunt urbem sicut dispositum erat septies2 Pierre 1.19 Matthieu 28.1 Psaumes 119.147
16 cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes dixit Iosue ad omnem Israhel vociferamini tradidit enim vobis Dominus civitatemJosué 6.5 2 Chroniques 20.22-20.23 Juges 7.20-7.22 2 Chroniques 13.15
17 sitque civitas haec anathema et omnia quae in ea sunt Domino sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt abscondit enim nuntios quos direximusDeutéronome 20.17 Josué 6.22-6.23 Esaïe 34.6 Galates 3.10 Hébreux 11.31
18 vos autem cavete ne de his quae praecepta sunt quippiam contingatis et sitis praevaricationis rei et omnia castra Israhel sub peccato sint atque turbenturJosué 7.11-7.12 Josué 7.1 Josué 7.25 1 Jean 5.21 2 Samuel 21.1
19 quicquid autem auri et argenti fuerit et vasorum aeneorum ac ferri Domino consecretur repositum in thesauris eius1 Chroniques 26.20 Marc 12.41 1 Rois 7.51 2 Rois 24.13 1 Chroniques 18.11
20 igitur omni vociferante populo et clangentibus tubis postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit muri ilico corruerunt et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat ceperuntque civitatemHébreux 11.30 Josué 6.5 2 Corinthiens 10.4-10.5
21 et interfecerunt omnia quae erant in ea a viro usque ad mulierem ab infante usque ad senem boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt1 Samuel 15.3 1 Samuel 15.18-15.19 Josué 11.14 Josué 10.28 1 Rois 20.42
22 duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Iosue ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam omniaque quae illius sunt sicut illi iuramento firmastisHébreux 11.31 Josué 6.17 Ezéchiel 17.18-17.19 Josué 9.15 Ezéchiel 17.16
23 ingressique iuvenes eduxerunt Raab et parentes eius fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israhel manere feceruntJosué 2.13 Nombres 31.19 Actes 27.24 1 Corinthiens 5.12 Hébreux 11.7
24 urbem autem et omnia quae in ea sunt succenderunt absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro quae in aerarium Domini consecraruntJosué 8.28 2 Rois 25.9 Josué 6.19 Apocalypse 18.8 Apocalypse 17.16
25 Raab vero meretricem et domum patris eius atque omnia quae habebat fecit Iosue vivere et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho in tempore illo inprecatus est Iosue dicensHébreux 11.31 Matthieu 1.5 Juges 1.24-1.25 Josué 11.19-11.20 Actes 2.21
26 maledictus vir coram Domino qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Hiericho in primogenito suo fundamenta illius iaciat et in novissimo liberorum ponat portas eius1 Rois 16.34 Actes 19.13 1 Samuel 14.24-14.46 Malachie 1.4 Nombres 5.19-5.21
27 fuit ergo Dominus cum Iosue et nomen eius in omni terra vulgatum estJosué 9.1 Josué 1.5 Josué 9.9 Josué 9.3 2 Timothée 4.17

Cette Bible est dans le domaine public.