Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nombres 22.10     

Nombres 22.10
Vulgate


1 profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita estDeutéronome 3.8 Deutéronome 1.5 Nombres 32.19 Nombres 33.48-33.50 Josué 3.16
2 videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat Israhel AmorreoJuges 11.25 Nombres 21.3 Nombres 21.20-21.35
3 et quod pertimuissent eum Moabitae et impetum eius ferre non possentExode 15.15 Josué 2.10-2.11 Psaumes 53.5 Deutéronome 2.25 Josué 2.24
4 dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in MoabNombres 25.15-25.18 Nombres 31.8 Nombres 22.2 Nombres 22.7 Jérémie 48.38
5 misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra meDeutéronome 23.4 Josué 24.9 Jude 1.11 Michée 6.5 Apocalypse 2.14
6 veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesserisNombres 24.9 Nombres 23.7-23.8 Actes 8.9-8.10 Néhémie 13.2 1 Rois 22.8
7 perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba BalacMichée 3.11 1 Samuel 9.7-9.8 Nombres 24.1 2 Pierre 2.15 Esaïe 56.11
8 ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eumNombres 23.12 Nombres 22.19-22.20 Ezéchiel 33.31 Jérémie 12.2 Nombres 12.6
9 quid sibi volunt homines isti apud teGenèse 20.3 Nombres 22.20 Daniel 4.31-4.32 Jean 11.51 Genèse 16.8
10 respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me 11 dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum 12 dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus estGenèse 12.2 Psaumes 144.15 Matthieu 27.19 Ephésiens 1.3 Deutéronome 23.5
13 qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscumNombres 22.14 Deutéronome 23.5
14 reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscumNombres 22.13 Nombres 22.37
15 rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misitActes 10.7-10.8 Nombres 22.7-22.8
16 qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me 17 paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo istiNombres 24.11 Matthieu 4.8-4.9 Esther 5.11 Nombres 22.37 Matthieu 16.26
18 respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquarNombres 24.13 1 Rois 22.14 2 Chroniques 18.13 Nombres 23.26 Nombres 22.38
19 obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus2 Pierre 2.3 1 Timothée 6.9-6.10 Nombres 22.7-22.8 Jude 1.11 2 Pierre 2.15
20 venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero faciasNombres 23.12 Nombres 23.26 Nombres 24.13 Nombres 22.35 1 Samuel 8.5-8.9
21 surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eisProverbes 1.15-1.16
22 et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secumExode 4.24 Nombres 22.32 Genèse 48.15-48.16 2 Rois 10.20 Exode 3.2-3.6
23 cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere2 Pierre 2.16 1 Chroniques 21.16 Jérémie 8.7 1 Corinthiens 1.27-1.29 Daniel 10.7
24 stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur 25 quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabatEsaïe 47.12 Job 5.13-5.15
26 et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetitEsaïe 26.11 Osée 2.6
27 cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius caedebat fuste lateraJacques 1.19 Proverbes 14.16 Proverbes 27.3-27.4
28 aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio2 Pierre 2.16 Luc 1.37 Romains 8.22 1 Corinthiens 1.19 Exode 4.11
29 respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuteremProverbes 12.10 Ecclésiaste 9.3 Matthieu 15.19 Proverbes 12.16
30 dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam2 Pierre 2.16 1 Corinthiens 1.27-1.28
31 protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terramGenèse 21.19 Luc 24.16 Luc 24.31 Nombres 24.4 Jean 18.6
32 cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contrariaNombres 22.22 Deutéronome 23.4 Psaumes 145.9 Jonas 4.11 Deutéronome 25.4
33 et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveretNombres 14.37 1 Rois 13.24-13.28 Nombres 16.33-16.35
34 dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertarJob 34.31-34.32 1 Samuel 15.24 2 Samuel 12.13 1 Samuel 15.30 1 Samuel 26.21
35 ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris ivit igitur cum principibusPsaumes 81.12 Nombres 22.20-22.21 Esaïe 37.26-37.29 2 Thessaloniciens 2.9-2.12
36 quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus ArnonExode 18.7 Jérémie 48.20 Nombres 21.13-21.14 Genèse 46.29 Genèse 14.17
37 dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeoNombres 24.11 Luc 4.6 Psaumes 75.6 Jean 5.44 Nombres 22.16-22.17
38 cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meoNombres 22.18 Nombres 23.26 Nombres 23.16 Esaïe 47.12 2 Chroniques 18.13
39 perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat 40 cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant muneraNombres 23.14 Nombres 23.2 Genèse 31.54 Proverbes 1.16 Nombres 23.30
41 mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populiNombres 23.13 Nombres 25.2-25.3 2 Chroniques 11.15 Nombres 21.28 Jérémie 48.35

Cette Bible est dans le domaine public.