Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Malachie 2.6     

Malachie 2.6
Vulgate


1 et nunc ad vos mandatum hoc o sacerdotesMalachie 1.6 Jérémie 13.13 Osée 5.1 Lamentations 4.13
2 si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut detis gloriam nomini meo ait Dominus exercituum mittam in vos egestatem et maledicam benedictionibus vestris et maledicam illis quoniam non posuistis super corApocalypse 14.7 Malachie 3.9 Luc 17.18 Psaumes 69.22 1 Pierre 4.11
3 ecce ego proiciam vobis brachium et dispergam super vultum vestrum stercus sollemnitatum vestrarum et adsumet vos secumNahum 3.6 1 Rois 14.10 Exode 29.14 Joël 1.17 Luc 14.35
4 et scietis quia misi ad vos mandatum istud ut esset pactum meum cum Levi dicit Dominus exercituumNombres 3.12 Ezéchiel 38.23 Ezéchiel 20.38-20.41 1 Rois 22.25 Luc 10.11
5 pactum meum fuit cum eo vitae et pacis et dedi ei timorem et timuit me et a facie nominis mei pavebatNombres 25.12-25.13 Psaumes 106.30-106.31 Exode 32.26-32.29 Nombres 8.15 Ezéchiel 34.25
6 lex veritatis fuit in ore eius et iniquitas non est inventa in labiis eius in pace et in aequitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitateJérémie 23.22 Jacques 5.19-5.20 Daniel 12.3 Osée 4.6 Apocalypse 14.5
7 labia enim sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius quia angelus Domini exercituum estLévitique 10.11 Jérémie 18.18 Deutéronome 17.8-17.11 Jean 13.20 Aggée 1.13
8 vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege irritum fecistis pactum Levi dicit Dominus exercituumJérémie 18.15 Malachie 2.5 Ezéchiel 44.10 1 Samuel 2.17 Néhémie 13.29
9 propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis sicut non servastis vias meas et accepistis faciem in legeDeutéronome 1.17 1 Samuel 2.30 Matthieu 19.17-19.18 Ezéchiel 13.21 Jérémie 28.15-28.16
10 numquid non pater unus omnium nostrum numquid non Deus unus creavit nos quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum violans pactum patrum nostrorum1 Corinthiens 8.6 Malachie 2.11 Esaïe 64.8 Esaïe 63.16 Ephésiens 4.6
11 transgressus est Iuda et abominatio facta est in Israhel et in Hierusalem quia contaminavit Iudas sanctificationem Domini quam dilexit et habuit filiam dei alieniEsdras 9.1-9.2 Ezéchiel 18.13 Esdras 10.2 Jérémie 2.3 Deutéronome 7.3-7.6
12 disperdat Dominus virum qui fecerit hoc magistrum et discipulum de tabernaculis Iacob et offerentem munus Domino exercituumMalachie 1.10 Lévitique 18.29 Esaïe 9.14-9.16 Ezéchiel 24.21 Esaïe 66.3
13 et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini fletu et mugitu ita ut ultra non respiciam ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestraJérémie 14.12 Deutéronome 26.14 Proverbes 21.27 1 Samuel 1.9-1.10 Jérémie 6.20
14 et dixistis quam ob causam quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae quam tu despexisti et haec particeps tua et uxor foederis tuiEsaïe 54.6 Malachie 3.5 1 Samuel 12.5 Genèse 2.18 Genèse 31.50
15 nonne unus fecit et residuum spiritus eius est et quid unus quaerit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et uxorem adulescentiae tuae noli despicereMatthieu 19.4-19.6 1 Corinthiens 7.2 Genèse 1.27 1 Corinthiens 7.14 Genèse 6.2
16 cum odio habueris dimitte dicit Dominus Deus Israhel operiet autem iniquitas vestimentum eius dicit Dominus exercituum custodite spiritum vestrum et nolite despicereLuc 16.18 Matthieu 5.31-5.32 Deutéronome 24.1-24.4 Matthieu 19.3-19.9 Esaïe 50.1
17 laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris et dixistis in quo eum fecimus laborare in eo cum diceretis omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini et tales ei placent aut certe ubi est Deus iudiciiEsaïe 43.24 Sophonie 1.12 Psaumes 73.3-73.15 Ecclésiaste 8.11 Malachie 2.14

Cette Bible est dans le domaine public.