Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Zacharie 4.3     

Zacharie 4.3
Vulgate


1 et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suoZacharie 1.9 Jérémie 31.26 Daniel 8.18 Zacharie 1.19 1 Rois 19.5-19.7
2 et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et septem lucernae eius super illud septem et septem infusoria lucernis quae erant super caput illiusApocalypse 4.5 Apocalypse 1.12 Zacharie 5.2 Jérémie 52.19 2 Chroniques 4.7
3 et duae olivae super illud una a dextris lampadis et una a sinistris eiusApocalypse 11.4 Zacharie 4.14 Romains 11.24 Zacharie 4.11-4.12 Romains 11.17
4 et respondi et aio ad angelum qui loquebatur in me dicens quid sunt haec domine miZacharie 1.9 Zacharie 6.4 Daniel 7.16-7.19 Apocalypse 7.13-7.14 Matthieu 13.36
5 et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine miZacharie 4.13 Marc 4.13 Genèse 41.16 Psaumes 139.6 1 Corinthiens 2.12-2.15
6 et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum2 Chroniques 32.7-32.8 Esaïe 11.2-11.4 Osée 1.7 Psaumes 33.16 2 Corinthiens 10.4-10.5
7 quis tu mons magne coram Zorobabel in planum et educet lapidem primarium et exaequabit gratiam gratiae eiusJérémie 51.25 Psaumes 114.6 Psaumes 114.4 Psaumes 118.22 Michée 4.1
8 et factum est verbum Domini ad me dicens 9 manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vosEsdras 6.14-6.15 Esdras 5.16 Zacharie 6.12-6.13 Hébreux 12.2 Matthieu 16.18
10 quis enim despexit dies parvos et laetabuntur et videbunt lapidem stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi Domini qui discurrunt in universa terraZacharie 3.9 Apocalypse 5.6 2 Chroniques 16.9 1 Corinthiens 1.28-1.29 Aggée 2.3
11 et respondi et dixi ad eum quid sunt duae olivae istae ad dextram candelabri et ad sinistram eiusZacharie 4.3 Apocalypse 11.4
12 et respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duae spicae olivarum quae sunt iuxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auroApocalypse 11.4 Matthieu 20.23 Aggée 1.1
13 et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt haec et dixi non domineZacharie 4.5 Hébreux 5.11-5.12
14 et dixit isti duo filii olei qui adsistunt Dominatori universae terraeApocalypse 11.4 Daniel 9.24-9.26 Michée 4.13 Zacharie 3.1-3.7 Exode 40.15

Cette Bible est dans le domaine public.