Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Amos 4.5     

Amos 4.5
Vulgate


1 audite verbum hoc vaccae pingues quae estis in monte Samariae quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes quae dicitis dominis vestris adferte et bibemusPsaumes 22.12 Amos 6.1 Ezéchiel 39.18 Amos 5.11 Deutéronome 28.33
2 iuravit Dominus Deus in sancto suo quia ecce dies venient super vos et levabunt vos in contis et reliquias vestras in ollis ferventibusPsaumes 89.35 Jérémie 16.16 Amos 6.8 Habakuk 1.15-1.16 Esaïe 37.29
3 et per aperturas exibitis altera contra alteram et proiciemini in Armon dicit DominusEzéchiel 12.5 Ezéchiel 12.12 Esaïe 2.20 Matthieu 16.26 Esaïe 31.7
4 venite ad Bethel et impie agite ad Galgalam et multiplicate praevaricationem et offerte mane victimas vestras tribus diebus decimas vestrasOsée 4.15 Ezéchiel 20.39 Nombres 28.3-28.4 Osée 9.15 Matthieu 23.32
5 et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et adnuntiate sic enim voluistis filii Israhel dicit Dominus DeusLévitique 22.18-22.21 Psaumes 81.12 Osée 9.1 Matthieu 6.2 Osée 9.10
6 unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panum in omnibus locis vestris et non estis reversi ad me dicit DominusAggée 2.17 Jérémie 5.3 Esaïe 9.13 Lévitique 26.26 Deutéronome 28.38
7 ego quoque prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses superessent usque ad messem et plui super civitatem unam et super civitatem alteram non plui pars una conpluta est et pars super quam non plui aruitExode 9.26 Jérémie 3.3 Exode 10.23 Exode 9.4 Esaïe 5.6
8 et venerunt duae et tres civitates ad civitatem unam ut biberent aquam et non sunt satiatae et non redistis ad me dicit DominusAmos 4.6 Aggée 1.6 1 Rois 18.5 Amos 4.9-4.11 Osée 7.10
9 percussi vos in vento urente et in aurugine multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca et non redistis ad me dicit DominusAggée 2.17 Deutéronome 28.22 Joël 1.4 Amos 7.1-7.2 Amos 4.6
10 misi in vos mortem in via Aegypti percussi in gladio iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras et non redistis ad me dicit DominusLévitique 26.25 Deutéronome 28.60 Joël 2.20 2 Rois 13.7 Amos 4.6
11 subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et facti estis quasi torris raptus de incendio et non redistis ad me dicit DominusEsaïe 13.19 Zacharie 3.2 Genèse 19.24-19.25 Jude 1.23 Amos 4.6
12 quapropter haec faciam tibi Israhel postquam autem haec fecero tibi praeparare in occursum Dei tui Israhel1 Thessaloniciens 5.2-5.4 Jacques 4.1-4.10 Marc 13.32-13.37 Amos 5.4-5.15 Matthieu 5.25
13 quia ecce formans montes et creans ventum et adnuntians homini eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens super excelsa terrae Dominus Deus exercituum nomen eiusAmos 5.8 Michée 1.3 Amos 9.6 Jérémie 10.16 Daniel 2.28

Cette Bible est dans le domaine public.