Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ecclésiaste 8.14     

Ecclésiaste 8.14
Vulgate


1 sapientia hominis lucet in vultu eius et potentissimus faciem illius commutavitActes 6.15 Deutéronome 28.50 Ecclésiaste 2.13-2.14 Exode 34.29-34.30 Proverbes 4.8-4.9
2 ego os regis observo et praecepta iuramenti Dei1 Rois 2.43 1 Pierre 2.13-2.17 2 Samuel 21.7 Ezéchiel 17.13-17.20 1 Chroniques 29.24
3 ne festines recedere a facie eius neque permaneas in opere malo quia omne quod voluerit facietEcclésiaste 10.4 1 Rois 1.50-1.52 1 Rois 2.21-2.24 Daniel 5.19 Proverbes 14.29
4 et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam potest quare ita facisJob 9.12 Romains 13.1-13.4 Job 34.18-34.19 Daniel 4.35 Proverbes 30.31
5 qui custodit praeceptum non experietur quicquam mali tempus et responsionem cor sapientis intellegitProverbes 17.24 1 Corinthiens 2.14-2.15 Luc 20.25 Actes 4.19 Hébreux 5.14
6 omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis adflictioEcclésiaste 3.1 Ecclésiaste 3.17 Luc 13.25 Ecclésiaste 11.9-12.1 Luc 19.42-19.44
7 quia ignorat praeterita et ventura nullo scire potest nuntioEcclésiaste 6.12 Ecclésiaste 9.12 Proverbes 24.22 Ecclésiaste 10.14 Proverbes 29.1
8 non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit impietas impiumEsaïe 28.15 Job 14.5 Hébreux 9.27 Deutéronome 20.1-20.8 Psaumes 9.17
9 omnia haec consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus quae fiunt sub sole interdum dominatur homo homini in malum suumEcclésiaste 5.8 Ecclésiaste 5.13 Exode 14.5-14.9 Ecclésiaste 3.10 Ecclésiaste 7.25
10 vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi iustorum operum sed et hoc vanitas estEcclésiaste 9.5 Proverbes 10.7 Ecclésiaste 2.16 Psaumes 31.12 Job 21.32-21.33
11 etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo timore filii hominum perpetrant malaPsaumes 10.6 Esaïe 26.10 Romains 2.4-2.5 Psaumes 50.21-50.22 2 Pierre 3.3-3.10
12 attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui verentur faciem eiusPsaumes 37.11 Ecclésiaste 7.15 Psaumes 37.18-37.19 Proverbes 1.32-1.33 Esaïe 3.10-3.11
13 non sit bonum impio nec prolongentur dies eius sed quasi umbra transeant qui non timent faciem DeiEcclésiaste 6.12 Job 14.2 Esaïe 3.11 Job 21.30 Jean 5.29
14 est et alia vanitas quae fit super terram sunt iusti quibus multa proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui ita securi sunt quasi iustorum facta habeant sed et hoc vanissimum iudicoEcclésiaste 7.15 Ecclésiaste 2.14 Malachie 3.15 Psaumes 73.12-73.14 Psaumes 73.3
15 laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae quos dedit ei Deus sub soleEcclésiaste 2.24 Ecclésiaste 5.18 Ecclésiaste 3.12-3.13 Ecclésiaste 9.7-9.9 Ecclésiaste 3.22
16 et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem distentionem quae versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non capitPsaumes 127.2 Ecclésiaste 2.23 Ecclésiaste 1.13 Ecclésiaste 8.9 Ecclésiaste 7.25
17 et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole et quanto plus laboraverit ad quaerendum tanto minus inveniat etiam si dixerit sapiens se nosse non poterit repperireEcclésiaste 3.11 Romains 11.33 Psaumes 73.16 Job 5.9 Ecclésiaste 7.23-7.24

Cette Bible est dans le domaine public.