Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esdras 3.13     

Esdras 3.13
Vulgate


1 iamque venerat mensis septimus et erant filii Israhel in civitatibus suis congregatus est ergo populus quasi vir unus in HierusalemLévitique 23.24 Néhémie 8.14 Exode 23.14-23.17 Lévitique 23.27-23.44 Sophonie 3.9
2 et surrexit Iosue filius Iosedech et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et fratres eius et aedificaverunt altare Dei Israhel ut offerrent in eo holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei1 Chroniques 3.17 Esdras 2.2 Aggée 1.1 Luc 3.27 Matthieu 1.12-1.13
3 conlocaverunt autem altare super bases suas deterrentibus eos per circuitum populis terrarum et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespereNombres 28.2-28.8 Esdras 4.4 Exode 29.38-29.42 Psaumes 56.2-56.4 Esdras 8.21-8.22
4 feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum est et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum opus diei in die suoExode 23.16 Néhémie 8.14-8.17 Nombres 29.12-29.38 Zacharie 14.16-14.19 Jean 7.2
5 et post haec holocaustum iuge tam in kalendis quam in universis sollemnitatibus Domini quae erant consecratae et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus DeoNombres 29.39 Deutéronome 12.17 Nombres 28.14 Nombres 29.13 Lévitique 1.3
6 a primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Domino porro templum Dei fundatum necdum erat 7 dederunt autem pecunias latomis et cementariis cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Ioppes iuxta quod praeceperat Cyrus rex Persarum eis1 Rois 5.6 Actes 12.20 Actes 9.36 2 Chroniques 2.10-2.16 Ezéchiel 27.17
8 anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Hierusalem mense secundo coeperunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius Iosedech et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitae et omnes qui venerant de captivitate in Hierusalem et constituerunt Levitas a viginti annis et supra ut urguerent opus Domini1 Chroniques 23.24-23.32 1 Chroniques 23.4 Esdras 4.3 Nombres 4.3
9 stetitque Iosue filii eius et fratres eius Cedmihel et filii eius et filii Iuda quasi unus ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei filii Enadad filii eorum et fratres eorum LevitaeEsdras 2.40 Esdras 3.8 Néhémie 7.43
10 fundato igitur a cementariis templo Domini steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitae filii Asaph in cymbalis ut laudarent Deum per manus David regis IsrahelZacharie 4.10 Exode 28.40-28.42 1 Chroniques 6.31-6.48 Nombres 10.1-10.10 1 Chroniques 16.42
11 et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius super Israhel omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum eo quod fundatum esset templum Domini1 Chroniques 16.34 Néhémie 12.24 2 Chroniques 7.3 Psaumes 107.1 Psaumes 106.1
12 plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis et principes patrum seniores qui viderant templum prius cum fundatum esset et hoc templum in oculis eorum flebant voce magna et multi vociferantes in laetitia elevabant vocemAggée 2.3 Jérémie 31.8-31.9 Psaumes 126.6 Job 8.7 Daniel 2.34-2.35
13 nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium et vocem fletus populi commixtim enim populus vociferabatur clamore magno et vox audiebatur procul1 Rois 1.45 Jérémie 33.11 Juges 2.5 Exode 32.17-32.18 Psaumes 100.1-100.2

Cette Bible est dans le domaine public.