Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Chroniques 6.54     

1 Chroniques 6.54
Vulgate


1 filii ergo Levi Gersom Caath et Merari 2 et haec nomina filiorum Gersom Lobeni et Semei 3 filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel 4 filii Merari Mooli et Musi hae autem cognationes Levi secundum familias eorum 5 Gersom Lobeni filius eius Iaath filius eius Zamma filius eius 6 Ioaa filius eius Addo filius eius Zara filius eius Iethrai filius eius 7 filii Caath Aminadab filius eius Core filius eius Asir filius eius 8 Helcana filius eius Abiasaph filius eius Asir filius eius 9 Thaath filius eius Urihel filius eius Ozias filius eius Saul filius eius 10 filii Helcana Amasai et Ahimoth 11 Helcana filii Helcana Sophai filius eius Naath filius eius 12 Heliab filius eius Hieroam filius eius Helcana filius eius 13 filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia 14 filii autem Merari Mooli Lobeni filius eius Semei filius eius Oza filius eius 15 Samaa filius eius Aggia filius eius Asaia filius eius 16 isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca 17 et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio 18 hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel 19 filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou 20 filii Suph filii Helcana filii Maath filii Amasai 21 filii Helcana filii Iohel filii Azariae filii Sophoniae 22 filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core 23 filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israhel 24 et fratres eius Asaph qui stabat a dextris eius Asaph filius Barachiae filii Samaa 25 filii Michahel filii Basiae filii Melchiae 26 filii Athnai filii Zara filii Adaia 27 filii Ethan filii Zamma filii Semei 28 filii Ieth filii Gersom filii Levi 29 filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch 30 filii Asabiae filii Amasiae filii Helciae 31 filii Amasai filii Bonni filii Somer 32 filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi 33 fratres quoque eorum Levitae qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini 34 Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israhel iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei 35 hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius eius Finees filius eius Abisue filius eius 36 Bocci filius eius Ozi filius eius Zaraia filius eius 37 Meraioth filius eius Amaria filius eius Ahitob filius eius 38 Sadoc filius eius Achimaas filius eius 39 et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat 40 dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda et suburbana eius per circuitum 41 agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne 42 porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobna et suburbana eius 43 Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis 44 Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum 45 de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas 46 filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem 47 porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim 48 filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim 49 dederunt quoque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum 50 dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis 51 et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim 52 dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis 53 Jecmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter 54 necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eumdem modum 55 porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana ejus Balaam et suburbana ejus his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant 56 filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana ejus et Astaroth cum suburbanis suis 57 de tribu Issachar Cedes et suburbanis suis et Dabereth cum suburbanis suis 58 Ramoth quoque et suburbana ejus et Anem cum suburbanis suis 59 de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter 60 Hucac quoque et suburbana ejus et Rohob cum suburbanis suis 61 porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilaea et suburbana ejus Hamon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana ejus 62 filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana ejus et Thabor cum suburbanis sus 63 trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis 64 Cademoth quoque et suburbana ejus et Mephaat cum suburbanis suis 65 Necnon et de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana ejus et Manaim cum suburbanis suis 66 sed et Hesebon cum suburbanis suis et Jezer cum suburbanis suis

Cette Bible est dans le domaine public.