Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Cantique 7.6     

Cantique 7.6
Vulgate


1 revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te 2 quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis 3 umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis 4 duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae 5 collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum 6 caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus 7 quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis 8 statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris 9 dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum 10 guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum 11 ego dilecto meo et ad me conversio eius 12 veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis 13 mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea 14 mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi

Cette Bible est dans le domaine public.