Chapitre 2 Premier livre
Deux hommes, deux destinées
1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit 2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte
3 et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur
4 non sic impii non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae;
5 ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum
6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit
Vous êtes actuellement sur une version optimisée pour mobile, si vous souhaitez basculer sur la version complète suivez le lien suivant : Psaumes 1.1 (Lemaîtstre de Sacy)
Cette Bible est dans le domaine public.