Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ezéchiel 2.10     

Ezéchiel 2.10
Vulgate


1 haec visio similitudinis gloriae Domini et vidi et cecidi in faciem meam et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili hominis sta supra pedes tuos et loquar tecumDaniel 10.11 Ezéchiel 3.17 Ezéchiel 3.4 Ezéchiel 4.1 Ezéchiel 5.1
2 et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos et audivi loquentem ad meEzéchiel 3.24 Daniel 8.18 Apocalypse 11.11 Néhémie 9.30 Ezéchiel 36.27
3 et dicentem fili hominis mitto ego te ad filios Israhel ad gentes apostatrices quae recesserunt a me patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hancJérémie 3.25 1 Samuel 8.7-8.8 Néhémie 9.16-9.18 Jérémie 25.3-25.7 Jérémie 36.2
4 et filii dura facie et indomabili corde sunt ad quos ego mitto te et dices ad eos haec dicit Dominus DeusEzéchiel 3.7 Jérémie 6.15 Jérémie 5.3 Psaumes 95.8 Esaïe 48.4
5 si forte vel ipsi audiant et si forte quiescant quoniam domus exasperans est et scient quia propheta fuerit in medio eorumEzéchiel 33.33 Ezéchiel 3.27 Jean 15.22 Actes 13.46 Ezéchiel 2.7
6 tu ergo fili hominis ne timeas eos neque sermones eorum metuas quoniam increduli et subversores sunt tecum et cum scorpionibus habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides quia domus exasperans estJérémie 1.17 Jérémie 1.8 Michée 7.4 2 Samuel 23.6-23.7 Esaïe 9.18
7 loqueris ergo verba mea ad eos si forte audiant et quiescant quoniam inritatores suntEzéchiel 3.10 Jérémie 1.7 Jérémie 1.17 Jérémie 23.28 Ezéchiel 3.17
8 tu autem fili hominis audi quaecumque loquor ad te et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est aperi os tuum et comede quaecumque ego do tibiApocalypse 10.9 Esaïe 50.5 Jérémie 15.16 Ezéchiel 3.1-3.3 Ezéchiel 3.10
9 et vidi et ecce manus missa ad me in qua erat involutus liber et expandit illum coram me qui erat scriptus intus et forisEzéchiel 8.3 Daniel 10.10 Apocalypse 10.8-10.11 Apocalypse 5.1-5.5 Ezéchiel 3.1
10 et scriptae erant in eo lamentationes et carmen et vaeApocalypse 8.13 Esaïe 3.11 Jérémie 36.29-36.32 Esaïe 30.8-30.11 Habakuk 2.2

Cette Bible est dans le domaine public.