Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ezéchiel 15.7     

Ezéchiel 15.7
Vulgate


1 et factus est sermo Domini ad me dicens 2 fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarumOsée 10.1 Esaïe 5.1-5.7 Psaumes 80.8-80.16 Jean 15.1-15.6 Jérémie 2.21
3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vasJérémie 24.8 Marc 9.50 Matthieu 5.13 Luc 14.34-14.35
4 ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opusJean 15.6 Esaïe 27.11 Psaumes 80.16 Hébreux 6.8 Ezéchiel 19.14
5 etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo fiet operisJérémie 3.16
6 propterea haec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores HierusalemZacharie 1.6 Esaïe 5.1-5.6 Jérémie 44.21-44.27 Jérémie 24.8-24.10 Jérémie 7.20
7 et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis consumet eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eosEzéchiel 14.8 Psaumes 34.16 Esaïe 24.18 Amos 9.1-9.4 Jérémie 21.10
8 et dedero terram inviam et desolatam eo quod praevaricatores extiterint dicit Dominus DeusEzéchiel 6.14 Esaïe 24.3-24.12 Ezéchiel 33.29 Ezéchiel 17.20 Jérémie 25.10-25.11

Cette Bible est dans le domaine public.