Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 58.11     

Esaïe 58.11
Vulgate


1 clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam et adnuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorumMichée 3.8-3.12 Actes 20.26-20.27 Ezéchiel 20.4 Tite 2.15 Actes 7.51-7.52
2 me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt quasi gens quae iustitiam fecerit et quae iudicium Dei sui non reliquerit rogant me iudicia iustitiae adpropinquare Deo voluntEsaïe 29.13 Tite 1.16 Matthieu 15.7-15.9 1 Pierre 2.1-2.2 Marc 4.16-4.17
3 quare ieiunavimus et non aspexisti humiliavimus animam nostram et nescisti ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas et omnes debitores vestros repetitisMalachie 3.14 Lévitique 16.29 Luc 18.9-18.12 Néhémie 5.7 Zacharie 7.5-7.7
4 ecce ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem ut audiatur in excelso clamor vesterJoël 2.13-2.14 Proverbes 21.27 1 Rois 21.9-21.13 Jean 18.28 Philippiens 1.14-1.15
5 numquid tale est ieiunium quod elegi per diem adfligere hominem animam suam numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem DominoZacharie 7.5 Daniel 9.3-9.19 Job 2.8 Esaïe 61.2 Lévitique 16.29
6 nonne hoc est magis ieiunium quod elegi dissolve conligationes impietatis solve fasciculos deprimentes dimitte eos qui confracti sunt liberos et omne onus disrumpeNéhémie 5.10-5.12 Jérémie 34.8-34.11 Esaïe 58.9 1 Timothée 6.1 Michée 3.2-3.4
7 frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexerisEzéchiel 18.7 Luc 3.11 Ezéchiel 18.16 Esaïe 58.10 1 Jean 3.17-3.18
8 tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur et anteibit faciem tuam iustitia tua et gloria Domini colliget teJérémie 33.6 Psaumes 37.6 Esaïe 52.12 Actes 10.35 Malachie 4.2
9 tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum extendere et loqui quod non prodestPsaumes 50.15 Psaumes 12.2 Esaïe 65.24 Proverbes 6.13 Psaumes 91.15
10 cum effuderis esurienti animam tuam et animam adflictam repleveris orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt sicut meridiesEsaïe 58.7-58.8 Job 11.17 Psaumes 37.6 Proverbes 11.24-11.25 Esaïe 42.16
11 et requiem tibi dabit Dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi hortus inriguus et sicut fons aquarum cuius non deficient aquaeJérémie 31.12 Proverbes 11.25 Esaïe 49.10 Jean 4.14 Osée 13.5
12 et aedificabuntur in te deserta saeculorum fundamenta generationis et generationis suscitabis et vocaberis aedificator sepium avertens semitas in quietemEsaïe 61.4 Amos 9.14 Amos 9.11 Néhémie 2.5 Esaïe 51.3
13 si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonemPsaumes 84.10 Jérémie 17.21-17.27 Psaumes 84.2 Esaïe 56.2-56.6 Psaumes 92.1-92.2
14 tunc delectaberis super Domino et sustollam te super altitudines terrae et cibabo te hereditate Iacob patris tui os enim Domini locutum estDeutéronome 32.13 Job 22.26 Habakuk 3.18-3.19 Esaïe 1.19-1.20 Esaïe 33.16

Cette Bible est dans le domaine public.